Cassianus, Collationes, 1, 6, CAPUT VI. Responsio super interrogatione proposita.
1 | Theodorus: Nonnumquam solet Scriptura divina abusive mala pro afflictionibus ponere, non quia per naturam proprie mala sint, sed secundum hoc quod ab his sentiantur mala quibus utiliter inferuntur. Hominibus etenim disputans divina censura, necesse est ut humanis verbis et affectibus eloquatur. Etenim sectio vel ustio salutaris quae illis qui ulcerum contagione putrefacti sunt pie infertur a medico, mala a tolerantibus creditur; nec equo calcar, nec emendatio suavis est delinquenti. |
2 | Omnes etiam disciplinae his qui erudiuntur amarae sentiuntur ad praesens, sicut Apostolus dicit: Omnis autem disciplina in praesenti non videtur esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum his qui per se exercitati sunt reddet iustitiae [Hebr. XII]. Et quem diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. |
3 | Quis enim est filius quem non corripit Pater [Ibid. et Proverb. III]? Itaque mala nonnumquam poni pro afflictionibus solent, secundum illud: Et poenituit Deum super malitiam quam locutus est ut faceret eis, et non fecit [Ierem. XXVI]. Et iterum: Quia tu, Domine, misericors et miserator, patiens et multum misericors, et poenitens in malitiis [Ioel. II], id est, super tribulationibus et aerumnis quae nobis pro peccatorum nostrorum meritis inferre compelleris. Quas sciens utiles esse nonnullis, ita alius propheta, utique non invidens saluti eorum, sed consulens imprecatur: Adde illis mala, Domine, adde mala gloriosis terrae. |
4 | Et ipse Dominus, Ecce, inquit, inducam super eos mala [Ierem. XI], id est, dolores ac vastitates, quibus in praesenti salubriter castigati ad me, quem in rebus prosperis contempserunt, reverti tandem ac festinare cogantur. Ideoque haec principalia esse mala non possumus definire, multis enim ad bonum proficiunt, et causas aeternorum pariunt gaudiorum. |
5 | Et idcirco ut ad quaestionem propositam recurramus, universa quae putantur mala nobis ab inimicis vel a quibuscumque aliis irrogari, non sunt credenda mala esse, sed media. Non enim talia invenientur qualia putat esse ille qui intulit animo furibundo, sed qualia senserit ille qui sustinet. Ideoque cum illata fuerit mors viro sancto, non ei malum illatum esse credendum est, sed medium quiddam. |
6 | Quod cum peccatori malum sit, iusto requies et absolutio fit malorum. Mors enim viro iusto requies, cuius vita abscondita est (Iob III). Et ideo nec vir iustus ex hac aliquid perpetitur detrimenti qui nihil pertulit novi; sed id quod ei accessurum fuerat necessitate naturae, inimici nequitia non sine praemio vitae perennis excepit, ac debitum mortis humanae, quod inexcusabili lege reddendum est, cum fructu uberrimo passionis ac magnae remunerationis mercede persolvit |