monumenta.ch > Cassianus > 22 > 5
Cassianus, Collationes, 1, 6, IV. Quod malum nulli invito ab alio possit inferri. <<<     >>> VI. Responsio super interrogatione proposita.

Cassianus, Collationes, 1, 6, CAPUT V. Obiectio quemadmodum ipse Deus dicatur creare mala.

1 Germanus: Frequenter legimus in Scripturis sanctis Deum creasse mala, vel hominibus intulisse, ut est illud: Quoniam absque me non est Deus, ego Dominus et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans mala [Isa. XLV]. Et iterum: [Vulgata lectio: Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit. Malum poenae intelligitur, non malum culpae, ut docet D. Hieronymus in eum locum scribens: Malum, inquit, quod Dominus facit in civitate non contrarium est virtuti, sed afflictio et cruciatus. De quo legimus: Sufficit diei malitia sua (Matth. VI), id est, tribulatio et angustia. Et in propheta legimus: Ego Deus qui feci lucem et tenebras, qui facio pacem, et condo mala. Sicut enim tenebrae contrariae sunt luci et diei, sic et paci bellum contrarium est, quod non per se malum est, sed malum videtur his esse qui sustinent, etc.] Si est malitia in civitate quam Dominus non fecit (Amos III).
Cassianus HOME

csg574.130 ubbB_V_0013.25r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik