monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, Collationes, 1, 6, III. De tribus quae in hoc mundo sunt, id est, bonis, et malis, et mediis. <<<     >>> V. Obiectio quemadmodum ipse Deus dicatur creare mala.

Cassianus, Collationes, 1, 6, CAPUT IV. Quod malum nulli invito ab alio possit inferri.

1 Has itaque divisiones fixas atque immobiles retinentes scientesque nihil esse bonum, nisi virtutem solam, quae ex timore Dei ac dilectione descendit, nec malum quidquam esse nisi peccatum solum et separationem a Deo, diligenter nunc discutiamus utrum Deus umquam sanctis suis, aut per se, aut per alium quempiam inferri permiserit malum, quod sine dubio nusquam omnino reperies. [Repetitur haec sententia rursus cap. 9, quam D. Chrysostomus aliis verbis expressit, dicens: nemimem laedi nisi a seipso. De qua sententia vide ibidem notata.] Nec enim potuit aliquando cuiquam nolenti ac resistenti malum peccati alter inferre, nisi illi soli qui illud in sese cordis ignavia et corrupta voluntate suscepit.
2 Denique cum beato Iob diabolus, adhibitis universis nequitiae suae machinis, malum hoc peccati voluisset inferre, ac non solum cunctis eum facultatibus spoliasset, verum etiam, post illum de morte septem filiorum tam atrocem tamque insperatum orbitatis dolorem, vulnere eum pessimo a capitis vertice usque ad plantam pedum, et intolerandis cruciatibus onerasset, nequaquam ei peccati maculam quivit infligere; qui in cunctis immobilis perseverans, [Testante Scriptura, quae ait (Iob. I): In omnibus his non peccavit Iob labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. Et cum a sua quoque uxore compelleretur ut vi doloris impatiens aliquid adversus Deum querula et blasphema voce loqueretur, respondit: Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus (Iob. II)?] nullum blasphemiae accommodavit assensum.
Cassianus HOME

csg574.130 ubbB_V_0013.25r