monumenta.ch > Cassianus > 3
Cassianus, Collationes, 1, 6, II. Responsio abbatis Theodori ad propositam quaestionem. <<<     >>> IV. Quod malum nulli invito ab alio possit inferri.

Cassianus, Collationes, 1, 6, CAPUT III. De tribus quae in hoc mundo sunt, id est, bonis, et malis, et mediis.

1 Tria sunt omnia quae in hoc mundo sunt, id est, bonum, malum, medium. Debemus itaque nosse quid proprie bonum, quid malum, quidve sit medium, ut nostra fides, vera scientia communita in cunctis tentationibus, inconcussa perduret. Nihil igitur in rebus dumtaxat humanis [Principale bonum virtus dicitur, non quia summum et unicum bonum, ut Stoici voluerunt, sed quia praecipuum hominis bonum in hac vita, et maxime expetendum; non tamen ipsa propter se virtus expetenda, sed propter summum bonum, quod est Deus, seu beatitudo aeterna (Aug. l. IX de Civit. Dei c. 4; Lactant. l. III Instit. cap. 22).] principale bonum esse credendum est, nisi virtus animi sola, quae fide sincera nos ad divina perducens, illi immutabili bono facit iugiter inhaerere.
2 Et econtrario nihil malum esse dicendum est, nisi peccatum solum, quod a bono Deo nos separans, malo facit diabolo copulari. [D. Augustinus lib. I de Civit. cap. 8: Placuit, inquit, divinae Providentiae praeparare in posterum bona iustis, quibus non fruentur iniusti, et mala impiis quibus non excruciabuntur boni. Ita vero temporalia bona et mala voluit utrisque esse communia, ut nec bona cupidius appetantur quae mali quoque habere cernuntur, nec mala turpiter evitentur quibus et boni plerumque afficiuntur. Interest autem plurimum qualis sit usus vel earum rerum quae prosperae, vel earum quae dicuntur adversae. Nam his bonis temporalibus nec bonus extollitur, nec malis frangitur; malus autem ideo huiusmodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur. Et infra: Haec cum ita sint, quicumque boni malique pariter afflicti sunt, non ideo ipsi distincti non sunt, quia distinctum non est quod utrique perpessi sunt; manet enim dissimilitudo passorum etiam in similitudine passionum, et licet sub eodem tormento, non est idem virtus et vitium. Nam sicut sub uno igne aurum rutilat, palea fumat, et sub eadem tribula stipulae comminuuntur, frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca confunditur, quia eodem praeli pondere exprimitur: ita una eademque vis irruens bonos probat, purificat, eliquat; malos damnat, vastat, exterminat. Unde in eadem afflictione mali Deum detestantur atque blasphemant, boni autem precantur et laudant. Tantum interest non qualia, sed qualis quisque patiatur. Nam pari motu exagitatum et exhalat horribiliter coenum, et suaviter fragrat unguentum. Hucusque pereleganter D. Augustinus: qui et sequenti cap. haec subdit, etiam huic loco consentanea: Quid igitur in illa rerum vastitate Christiani passi sunt, quod eis non magis fideliter ista considerantibus ad profectum valeret? et quae sequuntur, ubi causas exponit ob quas et boni et mali pariter flagellantur. Quod argumentum etiam sequentibus cap. late prosequitur.] Media sunt quae in utramque partem pro affectu et arbitrio utentis derivari possunt, ut puta divitiae, potestas, honor, robur corporis, sanitas, pulchritudo, vita ipsa, vel mors, paupertas, infirmitas carnis, iniuriae, et caetera his similia, quae, [Terentii sententia est ex Platone. Quae in hominibus dicuntur bona, parentes, patriam incolumem, amicos, genus, cognatos, divitias, perinde esse ut est illius animus qui ea possidet. Oui uti scit, ei bona; ei qui non utitur recte, mala.] pro qualitate et affectu utentis, vel ad bonam possunt partem proficere, vel ad malam.
3 Nam et divitiae proficiunt frequenter ad bonum, secundum Apostolum, qui divitibus huius mundi praecipit ut facile tribuant, communicent indigentibus, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut per has apprehendant veram vitam [I Tim. VI]. Et secundum Evangelium bonae sunt illis qui faciunt sibi amicos de iniquo mammona [Luc. XVI]. Quae rursum retorquentur ad malum, cum ad recondendum tantummodo vel ad luxuriam congeruntur, et non ad usus indigentium dispensantur.
4 Potestas quoque et honor, corporisque robur ac sanitas, quam sint media et utrobique convenientia, etiam ex hoc facile comprobatur, quod multi sanctorum in veteri Testamento potiti his omnibus et in summis divitiis et culmine dignitatum ac fortitudine corporis constituti, Deo quoque acceptissimi fuisse noscuntur. Et e diverso qui his male usi sunt, et ea ad ministerium suae nequitiae detorserunt, non immerito vel puniti sunt vel exstincti, quod frequenter Regnorum libri indicant factum. De ipsa etiam morte ac vita quia [Mediae, id est, inter media censendae, quia per se nec bonae, nec malae, sed ἀδιαφοραὶ, ut Graeci vocant. Scite D. Bernardus in Epistola ad Romanum (Epistola 105): Volo, inquit, te mortem, etsi non effugere, certe vel non timere. Iustus quippe mortem etsi non cavet, tamen non pavet. Denique si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit (Sap. IV). Moritur quidem et iustus, sed secure; quippe cuius mors, ut praesentis est exitus vitae, ita introitus melioris. Et infra: Bona mors iusti propter requiem, melior propter novitatem, optima propter securitatem. Et contra, mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII). Et audi unde pessima. Mala siquidem est in mundi amissione, peior in carnis separatiome, pessima in vermis ignisque duplici contritione. Haec D. Bernardus huic loco bene congruentia.] mediae sint, vel S. Ioannis, vel Iudae nativitas protestatur. Unius namque in tantum sibimet vita profuit, ut aliis quoque gaudium ortus eius contulisse dicatur, secundum illud: Et multi super eius nativitate gaudebunt [Luc. I]. De alterius vero dicitur vita: Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille [Matth. XXVI]. De morte etiam Ioannis omniumque sanctorum dicitur: Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius [Psal. CXV]. De Iudae autem ac similium, Mors peccatorum pessima [Psal. XXXIII]. Infirmitas etiam carnis interdum quam sit commoda, Lazari illius pauperis ulcerosi beatitudo demonstrat. Cuius cum nulla alia virtutum merita Scriptura commemoret, pro hoc solo quod egestatem et infirmitatem corporis patientissime toleravit, sinus Abrahae possidere beatissima sorte promeruit [Luc. XVI]. Egestas quoque ac persecutiones et iniuriae, quae mala esse totius vulgi opinione censentur, quam sint utiles ac necessariae, etiam ex hoc liquido comprobatur, quod sancti viri non solum eas numquam vitare voluerunt, verum etiam virtute summa, vel appetentes, vel fortiter tolerantes amici Dei effecti, aeternae vitae sunt stipendia consecuti, beato Apostolo concinente, Propter quod placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo.
5 Cum enim infirmor, tunc potens sum, quia virtus in infirmitate perficitur [II Cor. II]. Et idcirco illi qui summis huius saeculi divitiis et honoribus ac potestatibus extolluntur, non ex his principale bonum obtinuisse credendi sunt, quod in solis esse virtutibus definitur, sed medium quiddam: quia sicut iustis recte ac necessarie utentibus utilia haec esse reperiuntur et commoda (occasionem namque operis boni fructusque in illius vitae aeternitate parturiunt), ita illis qui male opibus abutuntur, inutiles sunt atque incommodae, et occasionem peccati mortisque concinnant.
Cassianus HOME

csg574.128 ubbB_V_0013.24r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik