1 | Beatus Theodorus respondit: [Erat haec quaestio illis temporibus pervulgata et omnium ore versata ob ingruentia ubique mala, et barbaros longe lateque grassantes. De ea enim non Cassianus tantum egit, sed eadem occasione etiam D. Augustinus in dicta epist. ad Victorianum, quod ille inter alia interpellasset: Quare et servi Dei barbarorum ferro perempti sunt, et ancillae Dei captivae ductae? Cui quaestioni docet Augustinus humiliter, et veraciter, et pie ita respondendum: Quantamlibet iustitiam servemus, quantamlibet Domino obedientiam exhibeamus, numquid meliores esse possumus illis tribus viris, qui in camino ignis ardentis pro conservanda lege Dei proiecti sunt? Et tamen lege quid illic dicat Azarias unus ex tribus, qui aperiens os suum in medio ignis dixit: Benedictus es, Domine Deus Patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in saecula, quoniam iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, etc., quoniam in veritate et iudicio intulisti nobis haec omnia propter peccata nostra, quoniam peccavimus, et legi tuae non paruimus, et caetera quae sequuntur in oratione Danielis, seu potius Azariae, Daniel. III. Deinde subdit: Vides certe, frater, quales viri, quam sancti, quam fortes in medio tribulationis, ubi tamen eis parcebatur, et eos urere ipsa flamma verebatur, peccata sua confitebantur, pro quibus se digne, et iuste humiliari noverant, nec tacebant. Numquid etiam meliores esse possumus ipso Daniele, de quo per Ezechielem prophetam dicit Dominus ad principem Tyri: Numquid tu sapientior quam Daniel (Ezech. XXVIII)? etc. Lege tamen etiam precem Danielis, et vide quemadmodum in captivitate positus peccata non tantum populi sui, verum etiam sua confiteatur, et pro his dicat per iustitiam Dei se ad illam captivitatis poenam et opprobria pervenisse. Sic enim scriptum est: Et posui faciem meam, etc. Prosequitur totam orationem ipsius Danielis, quae habetur cap. IX, ac demum ista subiungit: Haec fideliter lege, fideliter praedica, et quantum potes cave, et cavendum doce, ne adversus Deum in his tentationibus et tribulationibus murmuretur. Bonos dicis Dei servos, et fideles, et sanctos gladio Barbarorum peremptos. Quid autem interest utrum eos febris an ferrum de corpore solverit? non qua occasione exeant, sed quales ad se exeant, Dominus attendit in servis suis, nisi quod maiorem habet poenam languor diuturnus, quam citissimus exitus; et tamen ipsum languorem diuturnum et horrendum legimus, qualem passus est Iob, cuius certe iustitiae Deus ipse, qui falli non potest, tale perhibet testimonium. Gravissima sane et multum dolenda illa captivitas feminarum castarum atque sanctarum: sed non est captivus earum Deus, nec captivas deserit suas, si novit suas. Nam et illi sancti, quorum passiones et confessiones de Scripturis sanctis commemoravi, ab hostibus ducti, atque in captivitate positi, illa dixerunt quae conscripta leguntur a nobis, ut discamus captivos Dei servos non deseri a Domino suo. Haec et alia Augustinus in eamdem sententiam, qui hoc idem argumentum fusius tractat in libris de Civitate Dei, eadem occasione conscriptis (Vide c. 9 et 14 lib. I de Civit.). Porro multae sunt aliae causae, praeter illam correptionem divinam et delictorum etiam in iustis et sanctis hominibus castigationem, cur Deus eos sinat in hac vita variis aerumnis et calamitatibus affligi, ab impiis vexari, immo et morte affici, quas hic commemorare longum esset, et superfluum, cum in Scripturis passim obviae sint, et a Patribus explicatae; quarum etiam plerasque hic Auctor in hac collatione, et alibi variis in locis attingit, ubi de patientia et similibus argumentis tractat. Vide, si lubet, inter alios Patres S. Chrysostomum in homilia prima ad populum, ubi decem et plures rationes enumerat.] Haec quaestio solet animos permovere eorum qui parum fidei vel scientiae possidentes, merita sanctorum vel praemia quae non in praesenti redduntur, sed reposita sunt in futurum, arbitrantur in huius temporalis vitae brevitate restitui. Caeterum nos qui non sumus in hac vita tantum sperantes in Christo, [I Corinth. XV: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Quippe qui in hac vita, non sperantes aliam, pro Christo adeo affligi et mori sustinemus, nihil ab eo praemii post mortem exspectantes. Argumentum ab absurdo. Absurdissimum enim esset, et ordini divinae Providentiae ac iustitiae maxime contrarium, si bonis et iustis mala et adversa quaeque in hoc saeculo tolerantibus, non alia superesset spes laetioris ac felicioris vitae in futuro. At longe aliud promittit ipsa Veritas, cum ait: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui nunc fletis, quoniam ridebitis. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.] ne, secundum Apostolum miserabiliores simus omnibus hominibus [I Cor. |
2 | Ergo nunc beatos dicimus arrogantes, siquidem ditati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum et salvi facti sunt [Malach. |