1 | In Palaestinae partibus iuxta Thecue [Oppidum vocat D. Hieronymus, quod in tribu Zabulonica collocat Epiphanius (Lib. de prophet. Vita et Interitu). Hieronymus vero praefatione in Amos prophetam sic scribit: Thecue sex millibus ad meridianam plagam abest a sancta Bethleem, quae mundi genuit Salvatorem, et ultra nullus est viculus, ne agrestes quidem casae, et furnorum similes, quas Afri appellant mapalia. Tanta est eremi vastitudo, quae usque ad mare Rubrum, Persarumque et Aethiopum, atque Indorum, terminos dilatatur. Et quia [Humi vice adverbii ponitur, vel pro solo.] humi arido, atque arenoso nihil omnino frugum gignitur, cuncta sunt plena pastoribus, ut sterilitatem terrae compenset pecorum multitudo. Ex hoc numero pastorum et Amos propheta fuit, imperitus sermone, sed non scientia, etc.] vicum qui [De quo D. Hieronymus; Amos propheta, qui sequitur Ioelem, et est tertius duodecim prophetarum, non est ipse quem patrem Isaiae prophetae legimus. Ille enim per aleph scribitur, etc. De eodem Epiphanius lib. de prophet. Vita et Interit., Augustinus de Civit. lib. XVIII cap. 27, Isidorus de Vita et Morte sanct. cap. 43, et Dorotheus in Synopsi, cap. 2 (Vide Baron. in Martyrol. 31 Martii).] Amos prophetam meruit procreare (Amos I), [Per errorem positum esse mare Mortuum pro mari Rubro redarguit Ciaconius, idque colligit ex verbis D. Hieronymi modo citatis, quibus ait hanc eremi vastitudinem usque ad mare Rubrum, Persarumque, et Aethiopum atque Indorum terminos dilatari. Nam mare Mortuum a Bethleem non ita multum aberat: unde suspicatur Ciaconius quaedam hic falso adiecta, et hoc modo legendum esse hunc locum: Solitudo vastissima est, usque Arabiam, et mare Rubrum, amplissima extensione porrecta. Verum ex adverso multa sunt quae Ciaconii coniecturam, opinionemve infirmant, et improbabilem reddunt. Primum quod omnia exemplaria tam excusa quam mss. (quae mihi quidem videre licuit) constanter legant: mare Mortuum, non mare Rubrum; et quamvis in aliis discrepent, in hoc tamen conveniunt. Secundo quod hic expresse addatur quo ingressa deficiunt fluenta Iordanis. Quod nullo modo convenire potest mari Rubro, a quo Iordanis omni ex parte longissime abest, ut vel sola inspectione tabulae geographicae perspicuum est; proinde nulla ratione dici possit Iordanis in illud ingredi, vel in eo deficere, ut hic habetur. Denique quod ab una parte Cassianus innuat stare mare Mortuum, et ab altera Arabiam, nempe Petraeam, quae pertinet ac pertingit usque ad mare Rubrum, efficitque desertum illud in quo antiqui Israelitae 40 annis peregrinati sunt. Unde patet non repugnare his verba D. Hieronymi superius allegata. Nam eadem solitudo vastissima, quae secundum Cassianum mari Mortuo proxima est, ex altera parte, puta versus meridiem, usque ad mare Rubrum, Persarumque et Aethiopum, atque Indorum terminos dilatatur, ut habet D. Hieronymus, qui etiam eiusdem solitudinis meminit in epistola 129, et de mari Mortuo haec habet in traditionibus Hebraicis: Vallis Salinarum, sicut in hoc eodem loco scribitur, in qua fuerunt ante putei bituminis, post Dei iram, et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est, quod a Graecis λίμνη ἀσφαλτίτης, id est, stagnum bituminis appellatur (Trad. Heb. in Genes. Genes. XIV). Iustinus historicus libro XXX de Iudaea agens: In ea, inquit, regione lacus tatus est qui propter immobilitatem Mortuum mare dicitur. Hic Asphaltites lacus Iosepho, Plinio (Lib. IV cap. 13, et l. V cap. 10), Solino. Haec ille. Alii mare Mortuum dictum putant, quod tam salsae et amarae sint aquae, ut nullum animatorum inibi vivere queat; unde et mare Salsum, et mare Salis etiam dictum est.] solitudo vastissima est usque ad [Arabia regio Asiae maioris inter Iudaeam et Aegyptum, Cassio monte nobilis, quem Sinam esse affirmant, in quo Moses legem accepit (Plin. lib. V cap. 11, et lib. VI c. 28). Distinguitur autem triplex Arabia a Ptolemaeo (lib. V cap. 17) et aliis: una Felix, sive εὐδαίμων dicta, quod sit thurifera, et admodum fecunda; quae peninsulae forma inter Persicum et Arabicum sinum in meridiem tenditur, alias Sabaea dicta; altera Petraea, pars illa Arabiae, quae est Aegypto Iudaeaeque confinis, et supra Palaestinam ad Cassium montem et mare Rubrum excurrit. Hanc Strabo (lib. XVI) Nabathaeam vocat; tertia deserta, quae et Scenitis, a scenis, id est, tentoriis, dicta, quod gens vaga et sine aedificiis in tentoriis habitet, quae Felici a meridie, a septentrione Syria et Mesopotamiae parte finitur.] Arabiam ac mare Mortuum, quo ingressa [Mira hic lectionum varietas tam in excusis codicibus quam manuscriptis. Nam alii legunt: Deficiunt fluenta Iordanis, et in cineres Sodomorum amplissima extensione porrecta sunt. Alii: Deficiunt fluenta Iordanis, et alvei sui faciunt finem, et cineres Sodomorum amplissima extensione porrecti. Dionysius Paraphrastes: Usque ad Arabiam ac Mortuum mare, ubi fluenta Iordanis ingressa deficiunt, et cineres Sodomorum amplissime extenduntur. Alii denique per parenthesim: (Quo ingressa deficiunt fluenta Iordanis, et cineres Sodomorum) amplissima extensione porrecta, ut porrecta referatur ad vastissimam solitudinem, quo modo legit et citat hunc locum Baronius in Annalibus (Tom. V, anno 410, in fine).] deficiunt fluenta [Iordanis fluvius Iudaeae amoenissimus et suavissimus, idemque sacris litteris notissimus, duobus fontibus ad radices Libani emanans, de quibus D. Hieronymus (In Quaest. Hebr.): Dan unus e fontibus est Iordanis. Nam et alter vocatur Ior, quod interpretatur ρεῖθρον, quod est rivus. Duobus ergo fontibus, qui haud procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Iordanis deinceps appellatur. Addit Plinius (Lib. V. cap. 15): Post multos et sinuosos flexus iuxta Arnonis ostium, velut invitus in mare Mortuum, sive lacum Asphaltitem, dirum natura, illabitur, cui commixtus et nomen amittit, et limpidissimas ac saluberrimas aquas perdit pestilentibus mixtas; quas ubi pisces, quibus Iordanis abundat, gustaverint, illico aut renatant, aut emoriuntur.] Iordanis, et [Nota est historia subversionis Sodomorum, igne coelitus immisso ob nefandam libidinem (Genes. XIX). Est autem regio inter Palaestinam et Arabiam sita, et a quinque civitatibus Pentapolis dicta, in quibus Sodoma et Gomorrha primas tenuere (Isidor. Etymol. lib. XIV cap. 3). Quatuor igne consumptis, sola Segor parvula in gratiam Loth reservata. Et tota quidem vallis de coelo tacta fuit: minima tamen, et extrema pars, sive ora, squalida et cinere soluta mansit: unde cineres Sodomorum dicti; in qua etiam ora visuntur arbores testes ultionis divinae, quarum poma, licet pulchra aspectu et matura videantur, contacta aut leviter manibus pressa fumum fetidum exhalant, et in favillam resolvuntur. Tota vero vallis interior, et longe maior, post incendium submersa est, et operta aquis crassissimis et densissimis ex ipso terrae solo erumpentibus: quod mare Mortuum appellatur. Haec fusius Iosephus lib. V Belli Iudaici c. 5, Tertull. in carm. de Sodoma, Orosius lib. I.] cineres Sodomorum amplissima extensione porrecta [Al. porrecti]. [Magnam huic loco affert auctoritatem, quod horum monachorum memoria tabulis ecclesiasticis consignata habetur quinto kalendas Iunii his verbis: Thecue in Palaestina, sanctorum monachorum martyrum qui, tempore Theodosii iunioris, a Saracenis occisi sunt; quorum sacras reliquias accolae colligentes summa veneratione habuerunt. Haec ibi. Quae de monachis hic a Cassiano commemoratis intelligenda dicit Baronius.] In hac summae vitae ac sanctitatis monachi diutissime commorantes, repente sunt a discurrentibus [De Saracenorum gente eiusque origine haec habet Nicephorus Histor. lib. II cap. 47: Saracenorum gens, primum, cognomine ab Ismaele accepto, qui Abrahae filius fuit, Ismaelitae ab antiquis, de primi eorum parentis appellatione, vocati sunt. Ut autem maculam illegitimi ortus et servitutis notam (serva enim fuit mater illius Agar) a se amolirentur, Saracenos seipsos nominarunt, perinde atque a Sara Abrahae coniuge stirpem ducerent. Caeterum seriem generis inde trahentes, eodem cum Iudaeis vivendi more utuntur. Nam circumcisionem ita ut illi colunt, et a suillis carnibus abstinent, multaque praeterea illorum instituta servant, etc. (Hieron. in Quaest. Hebr. et epist. 124). Porro de hac Saracenorum in Aegyptum, Palaestinam, aliasque vicinas provincias irruptione et grassatione, qua contigit illos sanctos monachos ab illis interimi, meminit etiam D. Hieronymus in epist. 82 ad Marcellinum, ubi se ab illis vix evasisse testatur his verbis: Hoc autem anno cum tres explicassem libros (Ezechielis scilicet) subitus impetus barbarorum, de quibus tuus dicit Virgilius (Aeneid. IV): lateque vagantes Barcaei. Et sancta Scriptura de Ismaele: Contra faciem omnium fratrum suorum habitavit (Genes. XVI); sic Aegypti limitem, Palaestinae, Phoenices, Syriae percurrit, et instar torrentis cuncta secum trahens, ut vix manus eorum misericordia Christi potuerimus evadere. Eamdem quoque calamitatem sub iisdem temporibus commemorat divus Augustinus in epist. 122 ad Victorianum, ubi totius ferme orbis clades a barbaris illis illatas ita deplorat: Totus mundus tantis affligitur cladibus, ut pene pars nulla terrarum sit, ubi non talia, qualia scripsisti, committantur atque plangantur. Nam ante parvum tempus etiam in illis solitudinibus Aegypti, ubi monasteria ab omni strepitu quasi secreta degebant, a barbaris interfecti sunt fratres. Haec Augustinus. Feruntur autem et aliae Saracenorum persecutiones, et monachorum caedes ab eis patratae: sed eae vel alibi, quam in Palaestina, vel diu ante Cassiani tempora contigerunt. De quibus videre licet notas Baronii ad Martyrologium, Ianuarii 14, Februarii 19 et Maii 16.] Saracenorum latrunculis interempti. |
2 | Quorum corpora, licet sciremus tam a pontificibus regionis illius quam ab universa plebe Arabum [En sacrarum reliquiarum, praesertim sanctorum martyrum, veneratio egregio antiquitatis testimonio et exemplo comprobata (Damasc. l. IV de Fide c. 16); cuius etiam superius ex Martyrologio Rom. habita mentio, quam et adversus Vigilantium strenue propugnat et commendat D. Hieronymus (Hom. 5 in Psal. XXXIX). Porro reliquias, inquit Origenes, dicere solemus, cum spiritus separatur a corpore; velut enim maiore parte hominis in spiritu deputata, quae superest pars corporis, reliquiae nominantur. Et Ambrosius in psal. XXXVI: Reliquiae dicuntur mortui hominis exuviae. Ideo reliquiae quia post mortem hominis videntur superesse. Supersunt enim, quae servantur ad resurrectionem.] tanta veneratione praerepta, et inter reliquias martyrum condita, ut innumeri populi e duobus oppidis concurrentes gravissimum sibi certamen indixerint, et usque ad gladiorum conflictum pro sancta rapina sit eorum progressa contentio, dum pia inter se devotione decertant quinam iustius eorum [Alia exemplaria habent: sepulcra ad reliquias. Vides hic quam avide et ambitiose SS. martyrum reliquiae fuerint a populis Christianis expetitae. Similem vero contentionem et concertationem Pictavorum et Turonensium pro reliquis S. Martini auferendis refert Gregorius Turonensis (Lib. I Hist. c. 43). Aliam itidem videre est apud D. Hieronymum in Vita Hilarionis, ubi haec in fine: Cernas usque hodie miram inter Palaestinos et Cyprios contentionem, his corpus Hilarionis, illis spiritum se habere certantibus. Et tamen in utrisque locis magna quotidie signa fiunt: sed magis in hortulo Cypri, forsitan quia plus illum locum dilexerit. Haec ibi.] sepulturam ac reliquias possiderent, aliis scilicet de vicinia commorationis ipsorum, aliis de originis propinquitate gloriantibus; nos tamen, vel nostri vel quorumdam non mediocriter ex hac parte [Scandalizantes Ciaconius scandalum patientes sive scandalizatos interpretatur, quod a theologis dicitur scandalum passivum. Ita Hilarius in Matth. can. 30: Petrus pro fidei suae calore respondit, caeteris licet scandalizantibus, numquam se scandalizaturum.] scandalizantium fratrum offensione parmoti, inquirentesque cur tanti meriti ac tantarum virtutum viri ita sint a latrunculis interfecti, tantumque Dominus passus fuerit erga suos famulos facinus perpetrari, ut viros cunctis mirabiles in manus traderet impiorum, moesti ad sanctum [Hunc illum Theodorum esse omnino existimo de quo Cassianus lib. V cap. 33 et duobus sequentibus, quem abbatem nominat summa sanctitate et perfecta scientia praeditum, non solum in actuali vita, sed etiam notitia Scripturarum, quam ei non tam studium lectionis, vel litteratura mundi contulerat, quam sola puritas cordis; quemque S. Pachomii discipulum et successorem in monachorum ab eo institutorum regimine tradit Gennadius de script. Eccles. cap. 8, eumdemque a Cassiano in libro de Collationibus edito multimode commendatum; quod de hac Collatione haud dubie intelligendum est, cum alibi in his Collationibus non exstet eius mentio, nedum commendatio. Porro notavit Cuychius in antiquissimis exemplaribus poni abbatis Theodori collationem post utramque Sereni abbatis, quod et Photii elogio satis congruit, qui collationem abbatis Sereni tertio loco commemorat. Sed Dionysius Carthusianus collationem Theodori hoc loco nobiscum ponit.] Theodorum singularem in conversatione actuali perreximus virum. Hic namque morabatur in [Cellae, vel Cellia locus fuit in Aegypti eremo, a cellis monachorum, quae frequentes in eo et sparsae visebantur, ita vocatus. Sozomenus lib. VI Historiae cap. 31, de Nitria et Nitriae monachis et monasteriis agens: Locum istum, inquit, appellant Nitriam, propterea quod est pagus finitimus, in quo nitrum colligunt. Non exigua quidem hominum multitudo ibi monasticam disciplinam exercebat. Erant namque monasteria circiter quinquaginta contigua, quorum pars conventus, pars homines separatim ab aliis degentes habebat. Porro autem cum iter facias in interiorem solitudinem, ibi est alius locus, qui a Nitria abest stadia fere septuaginta, cui nomen erat Cellia: in eo sunt cellae monachorum permultae sparsim positae, qua de causa hoc nomen habuit. Tantum inter se distant, ut qui in ipsis habitant, neque videre se inter ipsos, neque omnino audire possint. Haec Sozomenus, eademque paulo fusius Nicephorus lib. II Hist. cap. 38, ubi ad marginem posuit interpres hoc scholium notatu dignum: Sunt hodie in Atho monte viginti duo insignia monasteria Graecorum monachorum, ordinis D. Basilii, quae tributi nomine Turcarum tyranno quotannis ex vinetis et olivetis suis pendunt sex millia obolorum Turcicorum. Mons is a Christianis ἅγιον ὅρος, hoc est, sanctus Mons dicitur; a Rutenis Suvata hora. Haec ibi. Sed ut ad Nitriam redeamus, de monachis Nitriae meminit etiam D. Hieronymus epist. 22 et 27, ubi vocat oppidum Domini Nitriam, in quo purissimo virtutum nitro sordes lavantur quotidie plurimorum (Sulpitius Dialog. de Virtut. monach. Orient.). Ubi Marianus (In scholiis): Nitriam, inquit, a nitro spiritaliter dictam interpretatur, propter sanctorum monachorum greges ibi degentium, qui purissimo virtutum nitro homines a sordibus peccatorum purgant. Est enim nitri vis abstersiva, ut in Ieremia proditur, dum ait: Si laveris te nitro, etc. Porro de Scythi sive Scythica eremo alias saepius dictum est (Vide collat. 1 c. 1).] Cellis, qui locus inter Nitriam ac Scythin situs, et a monasteriis quidem Nitriae quinque millibus distans, octoginta millium solitudine ab eremo Scythi, in qua commorabamur, interveniente, discernitur. |
3 | Cui cum de praedictorum virorum nece querimoniam fudissemus, admirantes tantam Dei patientiam quod [Hinc sumpta huius collat. occasio et inscriptio: De nece sanctorum, quae tota in hoc argumento versatur, ut doceat cur Deus sanctos viros ab impiis vexari, aut necari permittat.] viros scilicet illius meriti taliter perimi permisisset, ut qui alios quoque suae sanctitatis pondere de huiusmodi liberare tentatione debuerint, ne se ipsos quidem praeripuerint de manibus impiorum, aut cur Deus admitti in servos suos tantum facinus concessisset. |