1 | Sciendum tamen non eumdem esse in omnibus ordinem praeliorum, quia, sicut diximus, non uno modo impugnamur omnes, et oportet unumquemque nostrum secundum qualitatem belli quo principaliter infestatur, concertationum luctamen arripere, ita ut alium necesse sit adversus vitium quod tertium ponitur, primum exercere conflictum; alium contra quartum seu quintum, et ita prout ipsa vitia in nobis obtinent principatum: utque impugnationis exigit modus, nos quoque oportet ordinem instituere praeliorum, secundum quem proventus quoque victoriae triumphique succedens faciet nos ad puritatem cordis et perfectionis plenitudinem pervenire. |
2 | Huc usque abbas Serapion de natura octo principalium vitiorum nobis disserens, latentium in corde nostro passionum genera, quarum causas atque affinitates, cum ab ipsis quotidie vastaremur, nec cognoscere penitus antea nec discernere poteramus, ita lucide reseravit, ut eas quodammodo ante oculos positas intueri nobis, velut in speculo, videremur. |