monumenta.ch > Cassianus > 26
Cassianus, Collationes, 1, 5, XXV. Testimonia diversa super significatione octo vitiorum. <<<     >>> XXVII. Quod non idem ordo praeliorum sit, qui vitiorum.

Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT XXVI. Quod, devicta passione gulae, impendendus sit labor ad virtutes caeteras obtinendas.

1 Quapropter ieiuniis et continentiae incumbentibus nobis, festinandum est ut, gulae passione superata protinus, animam nostram vacuam esse a necessariis virtutibus non sinamus, sed eis universos recessus cordis nostri studiosius occupemus; ne reversus concupiscentiae spiritus inanes nos ab ipsis vacantesque reperiat, et non sibi iam soli aditum parare contentus, introducat secum in animam nostram [Id est, septem vitia capitalia, ex quibus caetera nascuntur et nutriuntur. Alludit Auctor illi parabolae quae apud Matthaeum et Lucam sic incipit (Matth. XII; Luc. XI): Cum immundus spiritus exierit ab homine, etc., ubi et subditur: Tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se; et intrantes habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Quibus verbis nihil aliud significatur quam eos qui optimi sunt, sive religiosi, sive saeculares, si quando, contempta divina gratia, mali fiant, pessimos fieri solere; quasi pro uno spiritu immundo, qui priusquam boni fierent, in illis erat, septem in illos ingrediantur. Experimur hoc quotidie, nulli peiores sunt haeretici quam qui, cum boni aliquando catholici fuissent, divinam aspernati gratiam et catholicae fidei simplicitatem, quasi cibum levissimum fastidientes, ut iuxta ollas carnium sederent, haeretici facti sunt, id est, in Aegyptum, unde per fidem exierant, perdita fide, redierunt. Nulli peiores catholici, quam qui, cum aliquando religiosissimi fuissent, non bene tenuerunt quod habebant, ut verissime dixerit Augustinus (Epist. 137) se non vidisse meliores quam qui in monasteriis profecerunt, neque peiores quam qui a monasteriis defecerunt. Conversi sunt, inquit David psalm. LXXVII, in arcum pravum, id est, in modum arcus duri, et manui non obedientis, qui si forte retendatur, aut vi et impetu suo rumpitur, aut in peiorem formam quam in qua, antequam tenderetur, erat, certo convertitur. Haec doctissimus Maldonatus, quae cum doctrina huius capitis optime conveniunt, eamque confirmant; atque in eum finem a me allata, nemo, spero, fastidiet.] septenarium hunc fomitem vitiorum, et faciat nostra novissima peiora prioribus.
2 Turpior enim erit post haec et immundior anima, ac supplicio graviore plectetur, quae se renuntiasse huic saeculo gloriatur, dominantibus sibi octo vitiis, quam fuerat quondam in saeculo constituta, [En professionis monasticae antiquus usus, cuius alibi saepius mentionem fecimus (Lib. IV Instit, cap. 33): ut intelligas non solum obedientiae et disciplinae monasticae usum apud veteres monachos fuisse: sed et votum, quod per professionem intelligitur.] cum nec disciplinam monachi fuisset professa, nec nomen. Nam nequiores hi septem spiritus illo priore qui egressus fuerat idcirco dicuntur, quia desiderium gulae, id est, gastrimargia per sese non esset noxia, nisi intromitteret graviores alias passiones, id est, fornicationis, philargyriae, irae, tristitiae, sive superbiae, quae per semet noxia animae ac peremptoria esse non dubium est.
3 Et idcirco perfectionis puritatem numquam poterit obtinere, quisquis eam de hac sola continentia, id est, ieiunio corporali, speraverit acquirendam, nisi noverit ob id se hanc exercere [Lips. in marg. exhibere] debere, ut humiliata carne ieiuniis, facilius possit adversus alia vitia inire certamen, non insolescente carne saturitatis ingluvie.
Cassianus HOME

bav560.96 csg574.124 ubbB_V_0013.58r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik