Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT XXV. Testimonia diversa super significatione octo vitiorum.
1 | De his octo vitiis et in Evangelio ita significatur: Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Et inveniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam. Tunc vadit et assumit alios septem nequiores se spiritus; et intrantes habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus [Luc. XI]. Ecce ut ibi septem gentes legimus, excepta Aegyptiorum, de qua egressi fuerant filii Israel, ita et hic septem reverti spiritus dicuntur immundi, excepto eo qui ab homine prius narratur egressus. |
2 | De hoc septenario fomite vitiorum Salomon quoque in Proverbiis ita describit: Si te rogaverit inimicus tuus voce magna, ne consenseris ei, septem enim nequitiae sunt in anima eius [Prov. XXVI]; id est, si superatus gastrimargiae spiritus coeperit tibi sua humiliatione blandiri, rogans quodammodo ut aliquid relaxans a coepto fervore impertias ei, quod continentiae modum et mensuram iustae districtionis excedat, ne resolvaris eius subiectione, nec arridente impugnationis securitate, qua videris paulisper a carnalibus incentivis factus quietior, ad pristinam remissionem vel praeteritas gulae concupiscentias revertaris. |
3 | Per hoc enim dicit spiritus ille quem viceras: Revertar in domum meam unde exivi [Luc. XI]. Et procedentes ex eo confestim septem spiritus vitiorum, erunt tibi acriores quam illa passio quae in primordiis fuerat superata, qui te mox ad deteriora pertrahent genera peccatorum. |