monumenta.ch > Cassianus > 24
Cassianus, Collationes, 1, 5, XXIII. Quomodo utile nobis sit vitiorum terras possidere. <<<     >>> XXV. Testimonia diversa super significatione octo vitiorum.

Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT XXIV. Quod terrae de quibus expulsi sunt populi Chananaeorum, semini Sem fuerint deputatae.

1 Etenim quantum docet vetus [Huius traditionis meminit D. Clemens lib. I Recognit., ubi docet Deum filiis Israel restituisse terram Chanaam a maioribus iure haereditario sibi relictam, et iure postliminii recuperandam ac possidendam; unde et patrium solum et paternam eorum haereditatem nuncupat. Cui subscribens S. Epiphanius, in Panar. haeresi 66, haec tradit: Noe servatus a diluvio, eiusque coniux cum tribus filiis, totidemque filiabus, solus dividens totum mundum tribus filiis suis Sem, et Cham, et Iaphet, divisit iacta sorte in Rhinocoruris. Rhinocoruram [L. Rhinocoluram] enim interpretari queas Neel, et sic indigenae ipsam vocant. Ex Hebraica vero lingua significat sortes, quandoquidem Noe illic misit sortes tribus filiis suis. Et infra: Ipsi vero Sem cecidit sors in amplitudinem, Palaestina, Phoenice, et Cava Syria, etc.; ac paulo post: Quando igitur sic divisae sunt sortes, Noe, convocatis tribus filiis, decrevit iureiurando ut nemo sortem fratris sui invaderet, et fratrem suum circumveniret. At Chanaan filius Cham, cum avarus esset, invasit Palaestinam terram, et occupavit ipsam, et appellata est terra Chanaan, eo quod in ipsa habitavit, propria sua sorte relicta, eo quod nimio calore referta esse videbatur, et sedens in terra ipsius Sem, quae nunc Iudaea appellatur, genuit hos filios, Amorrhaeum, Gergesaeum, Merezaeum, Iebusaeum, Evaeum, Arucaum, Cethraeum, Asevaeum, Samaraeum, Sidonium, et Philisiaeum. Ac demum subdit: In temporibus Naasson tribuni Iuda, et in temporibus Iesu Nave, acceperunt filii Sem propriam terram, nulla iniuria intercedente, sed iusto iudicio. Hactenus Epiphanius, significans filios Sem, hoc est, Israelitas sive Iudaeos, ex Egypto vocatos, iusto bello et legitimo iure terram suam avitam et patriam, nempe Iudaeam (quae et Palaestina continetur), sibi in sortem assignatam, recuperasse, atque inde Chananaeos expulisse aut subiugasse.] traditio, has easdem terras Chananaeorum, in quas introducuntur filii Israel, filii Sem fuerant quondam in orbis divisione sortiti, quas deinceps per vim atque potentiam posteritas Cham pervasionis iniquitate possedit. In quo et Dei iudicium rectissimum comprobatur, qui et illos de locis alienis, quae male occupaverant, expulit, et istis antiquam patrum possessionem, quae prosapiae eorum in divisione orbis fuerat deputata, restituit. Quae figura in nobis quoque stare certissima ratione cognoscitur.
2 Nam voluntas Domini possessionem cordis nostri, non vitiis, sed virtutibus, naturaliter deputavit. Quae post praevaricationem Adae insolescentibus vitiis, id est, populis Chananaeis, a propria regione depulsae, cum ei rursus per Dei gratiam diligentia nostra ac labore fuerint restitutae, non tam alienas occupasse terras quam proprias credendae sunt recepisse.
Cassianus HOME

bav560.94 csg574.122 ubbB_V_0013.57v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik