monumenta.ch > Cassianus > 23
Cassianus, Collationes, 1, 5, XXII. Cur Abrahae praedixerit Deus decem gentes expugnandas a populo Israel. <<<     >>> XXIV. Quod terrae de quibus expulsi sunt populi Chananaeorum, semini Sem fuerint deputatae.

Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT XXIII. Quomodo utile nobis sit vitiorum terras possidere.

1 Quod vero istarum perniciosarum gentium regiones salubriter possidere praecipimur, ita intelligitur: Habet unumquodque vitium in corde nostro propriam stationem, quam sibi vindicans in animae nostrae recessu exterminat Israelem, id est, contemplationem rerum summarum atque sanctarum, eisque semper adversari non desinit.
2 Non enim possunt virtutes cum vitiis pariter commorari: Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras [II Cor. VI]? Sed cum ab Israelis populo, id est, virtutibus contra se dimicantibus fuerint vitia superata, locum quem sibi in corde nostro concupiscentiae vel fornicationis spiritus retinebat, deinceps castitas obtinebit; quem furor ceperat, patientia vindicabit; quem tristitia mortem operans occupaverat, salutaris et plena gaudio tristitia possidebit; quem superbia conculcabat, humilitas honestabit: et ita singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est, affectus, virtutes contrariae possidebunt. [Hanc nominis Israelis interpretationem ab antiquis acceptam et vulgatam refert, non tamen eam omnino approbat D. Hieronymus in Quaest. Hebraic., ubi inter alia haec habet: Illud autem quod in libro Nominum interpretatur Israel vir videns Deum, sive mens videns Deum, omnium pene sermone detritum, non tam vere quam violenter mihi interpretatum videtur, etc. (Vide notationem ad l. VII de Incar. cap. 9).] Quae filii Israel, id est, animae videntes Deum, non immerito nuncupantur; qui cum universas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones pervasisse quam proprias recuperasse credendi sunt.
Cassianus HOME

bav560.93 csg574.122 ubbB_V_0013.57v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik