1 | Cum ad Abraham Dominus de futuris loqueretur, quod vos minime requisistis, non [Nempe Cinaeos, Cenezaeos, Cethumaeos, Hethaeos, Pheresaeos, Raphaim, Amorrhaeos, Chananaeos, Gergesaeos et Iebusaeos. Ex his decem gentibus et populis, quorum terras promisit Deus se daturum semini Abrahae, nonnisi septem memorantur et promittuntur Iudaeis Exodi III et Deuter. VII. Tres enim reliquae aliis cesserunt in haereditatem. Nam una fuit portio Esau, qui fuit nepos Abrahae, a quo Idumaei; et duae reliquae portiones filiorum Amon et Moab, qui fuere filii Loth nepotis Abrahae, quibus etiam in gratiam Abrahae duas illas gentes tradidit Deus sibi subiiciendas, et terras earum possidendas (Abulensis in cap. VII Deut. q. 1). Unde etiam Exodi II prohibiti sunt filii Israel pugnare adversus Idumaeos, Ammonitas et Moabitas.] septem gentes legitur dinumerasse, sed decem, quarum terra semini eius danda promittitur [Genes. |
2 | Si autem abrenuntians quis et egressus exinde per Dei gratiam, devicta pariter gastrimargia, [Id est, ad virtutum studium, vel spiritualem animae statum et quietem, victor scilicet gulae effectus, evaserit, quae per Aegyptiam gentem designatur.] ad eremum pervenerit spiritalem, de impugnatione trium gentium liberatus, contra septem tantum, quae per Moysen dinumerantur, bella suscipiet. |