monumenta.ch > Cassianus > 21
Cassianus, Collationes, 1, 5, XX. De natura gastrimargiae, ad similitudinem aquilae comparatae . <<<     >>> XXII. Cur Abrahae praedixerit Deus decem gentes expugnandas a populo Israel.

Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT XXI. De perseverantia gastrimargiae adversus philosophos disputata.

1 Nam huius vitii naturam [Similem historiam Serapionis Sindonitae, aut certe eamdem, sed paulo aliter, narrat Palladius Lausiaca 83, his verbis: Is, inquit (Serapion), frequentibus peregrinationibus pervenit in Graeciam, et cum tribus diebus moratus esset Athenis, non fuit qui ei panem praeberet. Cum autem venisset quartus dies, valde esurivit. Res est enim gravis fames involuntaria, quae adiutricem habet incredulitatem: et stans super tumulum civitatis, in quo congregabantur qui erant viles et abiecti in civitate, coepit vehementer et cum planctu lamentari, et clamare: Viri Athenienses, ferte opem. Ad quem accurrentes omnes qui pallium gestabant et pileum, dicunt ei: Quid habes? undenam es, et quid pateris? Is vero dicit ipsis: Genere quidem sum Aegyptius; ex quo autem absum a vera mea patria, incidi in tres feneratores. Et duo quidem a me recesserunt, exsoluto eis debito, cum non haberent de quo me accerserent; unus autem a me non discedit. Illi ergo studiose quaerentes de feneratoribus, ut eis satisfaceret, ipsum rogabant, ubi sunt? Quis est qui tibi exhibet molestiam? Ostende nobis eum, ut tibi feramus auxilium. Tunc eis dicit: Molestiam mihi exhibuit avaritia, et gula, et fornicatio. Neque enim aurum habeo, neque aliquid aliud possideo; non etiam fruor deliciis quae sunt nutrices huius morbi. Quocirca nihil mihi exhibent amplius molestiae. A. gula autem non possum recedere. Iam enim quatuor diebus nihil comedi, et mihi pergit venter molestiam exhibere, quaerens consuetum debitum, sine quo non possum vivere. Tunc quidam philosophi suspicati eum esse mendicum, dant ei nummum. Quem acceptum posuit in officina panaria, et, accepto pane, recessit. Tunc cognoverunt philosophi eum vere fuisse virtute praeditum, et cum pistori dedissent pretium panis, acceperunt nummum. Haec ibi.] quidam senum cum philosophis disputans, qui eum pro simplicitate Christiana velut rusticum crederent fatigandum, sub hoc problematis figurans colore eleganter expressit: Multis, inquit, creditoribus pater meus me dereliquit obnoxium; caeteris ad integrum solvens, ab omni conventionis eorum molestia liberatus sum, uni satisfacere quotidie solvendo non possum.
2 Cumque illi ignorantes vim propositae quaestionis, absolutionem eius precario postularent: Multis, ait, vitiis fui naturali conditione constrictus; sed inspirante Domino desiderium libertatis, cunctis illis tamquam molestissimis creditoribus, renuntians huic mundo, et omnem substantiam quae mihi successione patris obvenerat, a me pariter abiiciens, satisfeci, atque ab eis sum omnimodis absolutus; gastrimargiae vero stimulis nullo modo carere praevalui.
3 Nec enim quamvis eam in parvum modum vilissimamque redegerim quantitatem, vim quotidianae compulsionis evado, sed necesse est me perpetuis eius conventionibus perurgeri, et interminabilem quamdam solutionem iugi functione dependere, atque [Id est, quotidianum solvere debitum, seu debitam impendere alimoniam. Fuit enim indictio, ait Ciaconius, pensitationis aut tributi genus, quod patrimoniis aut personis indicebatur, ut scribit Asconius Paedianus, et Paulus in I. Quaero. De Usufr. legat. At hic pro exactione generatim potius videtur. Agitur enim hic de ventris importunitate, qua quotidianum cibum exigit, quasi perpetuum et inexplebile vectigal sibi debitum. Hinc divus Gregorius (lib. XXX Moral. c. 26) ad illa verba Iob XXXIX, cap. Clamorem exactoris non audit: Nonnulli, inquit, hoc loco per exactorem intelligi ventrem volunt. Ipse namque a nobis quoddam debitum exigit, quia quotidianum fructum sibi humani laboris impendi etiam per naturam quaerit. Abstinentes igitur viri (qui hoc loco onagri vocabulo figurantur) dum violenta gulae desideria reprimunt, quasi clamantis exactoris verba contemnunt.] inexplebile indictionibus eius inferre vectigal.
4 Tum illi hunc quem velut idiotam ac rusticum ante despexerant, pronuntiaverunt primas philosophiae partes, id est, ethicam disciplinam apprime comprehendisse; mirati admodum potuisse eum naturaliter assequi, quod nulla ei saecularis eruditio contulisset, cum ipsi sudore multo longaque doctrina ita haec attingere nequivissent. Haec specialiter de gastrimargia dixisse sufficiat. Nunc revertamur ad disputationem quam de generali vitiorum cognitione [Lips. in marg. cognatione] coeperamus exponere.
Cassianus HOME

bav560.92 csg574.120 ubbB_V_0013.57r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik