monumenta.ch > Cassianus > 20
Cassianus, Collationes, 1, 5, XIX. Cur unica Aegypti gens deseri, septem vero iubentur exstingui. <<<     >>> XXI. De perseverantia gastrimargiae adversus philosophos disputata.

Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT XX. De natura gastrimargiae, ad similitudinem aquilae comparatae [Al. comparandae].

1 [Dionysius sic simplicius: Figura gulae, etc. De aquilae natura, volatu altissimo et voracitate, de qua hic, vide Plinium lib. X cap. 3.] Huius passionis figura, qua necesse est quamvis spiritalem summumque monachum coarctari, proprie satis aquilae similitudine designatur. Quae cum excelsissimo volatu ultra nubium fuerit altitudinem sublimata, seseque ab oculis cunctorum mortalium ac a facie terrae totius absconderit, rursus ad vallium ima submitti, et ad terrena descendere, ac morticinis cadaveribus implicari, ventris necessitate compellitur. Quibus manifestissime comprobatur indiciis [De gastrimargiae, sive gulae vitio, eiusque importunitate et violentia prae caeteris vitiis, consentanee scribit D. Gregorius in I Reg. cap. XI: De serpente, inquit, in Genesi dicitur quia callidior erat cunctis animantibus. Cuius profecto serpentis similitudo si in vitiis quaeritur, quid similius quam violentum gastrimargiae, id est, gulae, motum invenimus? Luxuriae quidem motus, furti crimen, turpis lucri appetitus, irae impetus, amaritudo saecularis tristitiae, desidia acediae, appetitus vanae gloriae, tumor superbiae aperte detestabilis est; gulae vero vitium tanto est fraudulentius quanto et occultius: quia et quasi necessarium suggerit cibum corpori; sed dum abundanter carnem reficit, luxuriae gladium in mentem mergit. Suadet quod peccatum non est; sed unde comestio quasi non peccatum recipitur, inde peccato luxuriae anima subiugatur: unde et in paradiso ad mulierem gulae vitio decipiendam serpens venisse ostenditur, qui aliud suggereret, aliud obtineret: ut dum comedenda ostenderet, improvisam mortem propinaret. Serpens ergo iste gulae designat aviditatem, quia et respectu iustae necessitatis repit, et virus impiae delectationis spargit. Haec ibi Gregorius. Et lib. XXX Moral. cap. 28: Sciendum est quia sic voluptas (gulae) sub necessitate se palliat, ut vix eam perfectus quisquis discernat. Nam dum solvi debitum necessitas petit, voluptas explere desiderium suppetit; et tanto gula securius in praeceps ruit, quanto sub honesto nomine necessitatis explendae se contegit.] gastrimargiae spiritum nequaquam posse, ut caetera vitia, resecari, vel per omnia similiter exstingui, sed aculeos eius ac superfluos appetitus virtute animi retundi tantum atque cohiberi.
Cassianus HOME

bav560.91 csg574.120 ubbB_V_0013.56v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik