Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT XIX. Cur unica Aegypti gens deseri, septem vero iubentur exstingui.
1 | Quod autem illa gens in qua nati sunt filii Israel, non penitus exstingui, sed tantummodo deseri eius terra praecipitur, hae vero septem usque ad internecionem iubentur exstingui, haec ratio est: quod quantolibet ardore spiritus succensi eremum virtutum fuerimus ingressi, vicinitate ac magisterio gastrimargiae, et quodammodo quotidiano eius commercio nequaquam carere poterimus. |
2 | Semper enim in nobis edulii et escarum ut ingenitus ac naturalis vivet [Lips. in marg. viget] affectus, licet amputare superfluos eius appetitus ac desideria festinemus: quae sicut per omnia deleri non possunt, ita debent quadam declinatione vitari. De hac enim dicitur: Et carnis curam ne feceritis in desideriis [Rom. XIII]. Dum huius ergo curae quam praecipimur non per omnia abscindere, sed absque desideriis exhibere, retinemus affectum, evidenter Aegyptiam nationem non exstinguimus, sed ab ipsa quadam discretione separamur, non de superfluis seu lautioribus epulis cogitantes, sed, secundum Apostolum, victu quotidiano indumentoque contenti [I Tim. VI]. Quod ita figuraliter etiam in lege mandatur: Non abominaberis Aegyptium, quia fuisti incola in terra eius [Deuter. XXIII]. Necessarius enim victus corpori, non sine vel ipsius pernicie vel animae scelere denegatur. |
3 | Illarum vero septem perturbationum, velut omnimodis noxiarum, de recessibus animae nostrae penitus exterminandi sunt motus. De his enim ita dicitur: Omnis amaritudo, ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia [Ephes. IV]. Et iterum: Fornicatio autem et omnis immunditia et avaritia nec nominetur in vobis, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas [Ephes. V]. Possumus ergo horum quae naturae superinducta sunt radices abscindere vitiorum, usum vero gastrimargiae nequaquam valebimus amputare. |
4 | Non enim possumus, quantumlibet profecerimus, id non esse quod nascimur. Quod ita esse tam nostra, qui sumus exigui, quam omnium perfectorum vita et conversatione, monstratur; qui cum reliquarum passionum reciderint stimulos, atque eremum toto mentis fervore et corporis expetant nuditate, nihilominus quotidiani victus providentia et annui panis praeparatione nequeunt liberari. |