Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT XVIII. Responsio quomodo secundum octo vitia octo gentium numerus impleatur.
1 | Serapion: Octo esse principalia vitia quae impugnant monachum, cunctorum absoluta sententia est. Quae figuraliter sub gentium vocabulo nominata, idcirco nunc omnia non ponuntur, eo quod egressis iam de Aegypto et liberatis ab una gente validissima, id est, Aegyptiorum, Moyses, vel per ipsum Dominus, in Deuteronomio loquebatur [Deuter. VII]. Quae figura in nobis quoque rectissime stare deprehenditur, qui de saeculi laqueis expediti, gastrimargiae, id est, ventris vel gulae vitio caruisse cognoscimur. |
2 | Et habemus iam contra has residuas septem gentes simili ratione conflictum, prima scilicet quae iam devicta est minime computata; cuius etiam terra in possessionem Israeli non datur, sed ut deserat eam perpetuo, et egrediatur ab ea, Domini praeceptione sancitur. Et idcirco ita sunt moderanda ieiunia, ut non necesse sit per immoderationem continentiae, quae defectione carnis vel infirmitate contracta est, reverti rursus ad Aegyptiorum terram, id est, pristinam gulae et carnis concupiscentiam, quam, cum mundo huic abrenuntiaremus, abiecimus. |
3 | Quod figuraliter illi perpessi sunt qui egressi in solitudinem virtutum, rursus desideraverunt ollas carnium super quas sedebant in Aegypto [Num. XI]. |