monumenta.ch > Augustinus > 7 > 16
Cassianus, Collationes, 1, 5, XV. Nihil nos posse adversum vitia sine auxilio Dei, nec debere nos in eorum extolli victoria. <<<     >>> XVII. Interrogatio de comparatione septem gentium et octo vitiorum.

Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT XVI. De significatione septem gentium quarum Israel accepit terras, et quare alibi septem et alibi multae gentes esse dicantur.

1 [De his plura inferius ad cap. 22.] Hae sunt septem gentes quarum terras egressis ex Aegypto filiis Israel daturum se Dominus repromittit. Quae omnia secundum Apostolum cum in figura contigerint illis, ad nostram commonitionem scripta debemus accipere. Ita enim dicitur: Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hethaeum et Gergezaeum et Amorrhaeum et Chananaeum et Pherezaeum et Evaeum et Iebusaeum, septem gentes multo maioris numeri quam tu es, et robustiores te, tradideritque eas Dominus tibi, percuties eas usque ad internecionem [Deuter. VII]. Quod vero multo maioris numeri esse dicuntur, haec est ratio, quia [In promptu causa est, quia bonum constat ex perfecta causa; malum autem ex singulis defectibus, ut apud philosophos tritum. Et uni virtuti plura vitia opponuntur; quin et ipsa vitia sibi invicem contrariantur. Vide August. epist. 29.] plura sunt vitia quam virtutes. Et ideo in catalogo quidem dinumerantur septem nationes, in expugnatione vero earum sine numeri ascriptione ponuntur.
2 Ita enim dicitur: Et deleverit gentes multas coram te. [D. Gregorius lib. XXXI Moral. cap. 31 hanc vitiorum et vitiosarum passionum numerositatem et multitudinem sub ducum et exercitus nomine ac similitudine expendendam reliquit: Tentantia, inquit, vitia, quae invisibili contra nos praelio regnanti super se superbiae militant, alia more ducum praeeunt, alia more exercitus subsequuntur. Neque enim culpae omnes pari accessu cor occupant: sed dum maiores et paucae mentem neglectam praeveniunt, minores et innumerae ad illam se catervatim fundunt. Ipsa namque vitiorum regina superbia, cum devictum plane cor ceperit, mox illud septem principalibus vitiis, quasi quibusdam suis ducibus devastandum tradit. Quos videlicet duces exercitus sequitur, quia ex eis proculdubio importunae vitiorum multitudines oriuntur. Haec Gregorius. Deinde ostendit septem duces septem esse vitia capitalia, quorum singula suum habent exercitum; quod mox subiiciemus.] Numerosior enim est quam Israel, carnalium passionum populus, qui de hoc septenario fomite vitiorum ac radice procedit. Exinde enim pullulant homicidia, contentiones, haereses, furta, falsa testimonia, blasphemiae, comessationes, ebrietates, detractiones, ludicra, turpiloquium, mendacia, periuria, stultiloquia, scurrilitas, inquietudo, rapacitas, amaritudo, clamor, indignatio, contemptus, murmuratio, tentatio, desperatio, multaque alia quae commemorare perlongum est.
3 Quae cum a nobis levia iudicentur, quid de illis Apostolus senserit, vel quam super his sententiam tulerit, audiamus: Neque murmuraveritis, inquit, sicut quidam illorum murmuraverunt, et ab exterminatore perierunt [I Cor. X]. Et de tentatione: Neque tentemus Christum, sicut quidam illorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt [Ibidem]. De detractione: Noli diligere detrahere, ne eradiceris [Eccles. XVIII]. Et de desperatione: Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem omnis erroris, in immunditiam [Ephes. IV]. Quod vero clamor, sicut ira et indignatio et blasphemia condemnetur, eiusdem Apostoli vocibus manifestissime perdocemur ita praecipientis: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia [Ephes. IV]; aliaque complura his similia.
4 Quae cum sint multo maioris numeri quam virtutes, devictis tamen illis octo principalibus vitiis, ex quorum natura eas certum est emanare, omnes protinus conquiescunt, ac perpetua pariter cum his internecione delentur. [Gregorius ibidem fere easdem vitiorum species ac soboles, sed inverso ordine, et multo plures enumerat, et videtur plane hunc locum imitatus: Nam de inani, inquit, inobedientia, iactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae, et novitatum praesumptiones oriuntur. De invidia, odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur. De ira, rixae, tumor mentis, contumelia, clamor, indignatio, blasphemiae proferuntur. De tristitia, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis erga illicita nascitur. De avaritia, proditio, fraus, fallacia, periuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam indurationes cordis oriuntur. De ventris ingluvie, inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagantur. De luxuria, caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus praesentis saeculi, horror autem vel desperatio futuri, generantur. Quia ergo septem capitalia vitia tantam de se vitiorum multitudinem proferunt, cum ad cor veniunt, quasi subsequentis exercitus catervas trahunt. Hactenus D. Gregorius.] De gastrimargia namque nascuntur comessationes, ebrietates; de fornicatione, turpiloquia, scurrilitas, ludicra, ac stultiloquia; de philargyria, mendacium, fraudatio, furta, periuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia, inhumanitas ac rapacitas; de ira, homicidium, clamor et indignatio; de tristitia, rancor, pusillanimitas, amaritudo, desperatio; de acedia, otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo, pervagatio, instabilitas mentis et corporis, verbositas, curiositas; de cenodoxia, contentiones, haereses, iactantia, ac praesumptio novitatum; de superbia, contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio.
5 Quod autem hae pestes etiam robustiores sint, manifeste naturae ipsius impugnatione sentimus. Fortior enim militat in membris nostris oblectatio carnalium passionum vel vitiorum, quam studia virtutum, quae non nisi summa contritione cordis et corporis acquiruntur. Si autem et illas innumerabiles hostium catervas spiritalibus oculis contempleris, quas beatus Apostolus enumerat dicens: [Quidam subaudiunt particulam tantum, aut solummodo, ut sit sensus: Non est nobis pugnandum adversus carnem et sanguinem tantum, verum etiam et praecipue, adversus daemones, etc. Alii nihil subaudiunt, et ita interpretantur: Pugna quae nobis est cum carne et sanguine, licet in se considerata gravis sit et molesta, tamen collata cum ea qua contra daemones dimicamus, exigua est et fere nulla: tantae sunt vires et fraudes daemonum. Alii sic exponunt, ut sit sermo de perfectioribus, quibus, domita carne et affectibus irae et concupiscentiae superatis, magna superest lucta adversus principes tenebrarum, etc. Caro enim et sanguis hostes imbecilliores sunt; daemones autem tanto gravius et infestius nos oppugnant, quanto sanctiores et castitatis observantiores sumus. Denique alii per carnem et sanguinem intelligunt homines mortales. Quomodo Christus ait Petro: Caro et sanguis non revelavit tibi, id est, nullus hominum (Matth. XVI).] Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI]; et illud quod de viro iusto, in nonagesimo dicitur psalmo: [Id etiam de hostibus spiritualibus interpretantur D. Hieronymus et Bernardus.] Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; liquido pervidebis, quod multo maioris sint numeri, et validiores quam nos, carnales scilicet atque terreni, quippe cum illis spiritalis, atque aeria concessa substantia sit [Vide collat. 7 et 12].
Cassianus HOME

bav560.86 csg574.117 ubbB_V_0013.55r

Cassianus, Collationes, 1, 5, XV. Nihil nos posse adversum vitia sine auxilio Dei, nec debere nos in eorum extolli victoria. <<<     >>> XVII. Interrogatio de comparatione septem gentium et octo vitiorum.
monumenta.ch > Augustinus > 7 > 16

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik