monumenta.ch > Cassianus > 15
Cassianus, Collationes, 1, 5, XIV. De instituendo adversum vitia certamine secundum ipsorum infestationem. <<<     >>> XVI. De significatione septem gentium quarum Israel accepit terras, et quare alibi septem et alibi multae gentes esse dicantur.

Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT XV. Nihil nos posse adversum vitia sine auxilio Dei, nec debere nos in eorum extolli victoria.

1 Sed neque debere nos in eorum extolli victoria, similiter admonet: Ne postquam comederis, inquit, et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris, et habitaveris in eis, habuerisque armenta et ovium greges, auri et argenti cunctarumque rerum copiam, elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis, et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili [Deuter. VI]. Salomon quoque in Proverbiis: [Vulgata lectio: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum.] Si ceciderit inimicus tuus, noli gratulari; in supplantatione autem eius noli extolli, ne videat Dominus et non placeat ei, et avertat iram suam ab eo [Prov. XXIV]: id est, ne perspiciens elationem cordis tui, ab eius impugnatione discedat, et incipias, derelictus ab eo, rursus illa quam per Dei gratiam ante superaveras passione vexari. Non enim orasset Propheta dicens: Ne tradas, Domine, bestiis animam confitentem tibi [Psalm. LXXV], nisi scisset propter inflationem cordis quosdam, ut humilientur, [Gregorius XIX Moral cap. 17: Qui vitia superant, cum de victoria superbiunt, ipso hoste super se ruente intereunt. Eleazar namque in praelio, elephantem feriens stravit; sed sub ipso, quem exstinxit, occubuit (I Machab. VI). Quos ergo iste significat, quem sua victoria oppressit, nisi eos qui vitia superant; sed sub ipsis, quae subiiciunt, superbiendo succumbunt? Quasi enim sub hoste quem prosternit moritur, qui de culpa quam superat elevatur.] eisdem rursum vitiis quae vicerant tradi.
2 Quamobrem certos nos esse convenit, tam ipsis rerum experimentis, quam innumeris Scripturae testimoniis eruditos, nostris nos viribus, [Solius, inquit, Dei auxilio fulciamur, et vere; nam etsi liberum arbitrium concurrat (Dei enim sumus adiutores, teste Apostolo (I Cor. V), non tamen arbitrio nostro fulcimur; sed ipsum, e diverso, Dei auxilio fulciri necessum est. Porro non posse hominem solis naturae viribus absque Dei auxilio ullam tentationem superare, constans est catholicorum adversus Pelagianos haereticos sententia, et vetus Ecclesiae traditio. De qua vide Bellarm. lib. II de Gratia et Libero Arbitrio cap. 7. Eamdem doctrinam multis Scripturae testimoniis confirmat Cassianus lib. XII Instit. cap. 16 et 17, et collat. 3 cap. 17 et ult.] nisi Dei solius auxilio fulciamur, tantos hostes superare non posse, et ad ipsum quotidie summam victoriae nostrae referre debere. Ita super hoc quoque per Moysen Domino commonente: Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eas Dominus Deus tuus in conspectu tuo: Propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes [Deuter. IX]. Neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui tu ingredieris, ut possideas terras earum, sed quia illae egerunt impietatem, te introeunte deletae sunt.
3 Rogo quid apertius potuit dici contra perniciosam opinionem praesumptionemque nostram, qua totum quod agimus vel libero arbitrio vel nostrae volumus industriae deputare? Ne dicas, inquit, in corde tuo, cum deleverit eas Dominus Deus tuus in conspectu tuo: propter iustitiam meam introduxit me Dominus, ut terram hanc possiderem. Nonne his qui oculos animae reseratos et aures habent ad audiendum evidenter expressit?
4 Cum tibi prospere vitiorum carnalium bella successerint, et videris te de ipsorum coeno et conversatione mundi istius liberatum, non tuae id virtuti nec sapientiae, proventu pugnae atque victoriae inflatus, ascribas, credens te propter labores et studium tuum, et arbitrii libertatem, de spiritalibus nequitiis vel carnalibus vitiis obtinuisse victoriam.
5 Quibus proculdubio in nullo penitus praevalere potuisses, nisi te Domini communisset aut protexisset auxilium.
Cassianus HOME

bav560.85 csg574.115 ubbB_V_0013.54v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik