Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT XIV. De instituendo adversum vitia certamine secundum ipsorum infestationem.
1 | Quamobrem ita nobis adversus haec arripienda sunt praelia, ut unusquisque vitium quo maxime infestatur explorans, adversus illud arripiat principale certamen, omnem curam mentis ac sollicitudinem erga illius impugnationem observationemque defigens, adversus illud quotidiana ieiuniorum dirigens spicula, contra illud cunctis momentis cordis suspiria crebraque gemituum tela contorquens, adversus illud vigiliarum labores ac meditationes sui cordis impendens, indesinenter quoque orationum ad Deum fletus fundens, et impugnationis suae exstinctionem ab illo specialiter ac iugiter poscens. |
2 | Impossibile namque est de qualibet passione triumphum quempiam promereri, priusquam intellexerit industria vel labore proprio victoriam certaminis semet obtinere non posse; cum tamen ut valeat emundari, necesse sit eum die noctuque in omni cura et sollicitudine permanere. Cumque se ab ea senserit absolutum, rursum latebras sui cordis simili intentione perlustret, et exploret quam sibi inter reliquas perspexerit diriorem, atque adversus eam specialius omnia spiritus arma commoveat, et ita semper validioribus superatis celerem de residuis habebit facilemque victoriam: quia et mens triumphorum processu reddetur fortior, et infirmorum [Lips. in marg. infirmiorum] pugna succedens promptiorem ei proventum faciet praeliorum; ut fieri solet ab his qui coram regibus mundi huius omnigenis congredi bestiis, praemiorum contemplatione, consueverunt, quod spectaculi genus vulgo pancarpum nuncupatur. Hi, inquam, feras quascumque fortiores robore vel feritatis rabie conspexerint diriores, adversus eas primae congressionis certamen arripiunt, quibus exstinctis, reliquas, quae minus terribiles minusque vehementes sunt, exitu faciliore prosternunt. |
3 | Ita et vitiis semper robustioribus superatis, atque infirmioribus succedentibus, parabitur nobis absque ullo discrimine perfecta victoria. Nec tamen putandum quod principaliter quis contra unum dimicans vitium, et velut incautus aliorum tela prospiciens, inopinato ictu facilius valeat sauciari, quod nequaquam fiet. Impossibile namque est eum qui pro cordis sui emundatione sollicitus erga impugnationem vitii cuiuslibet intentionem suae mentis armaverit, adversus caetera quoque vitia generalem quemdam horrorem et custodiam similem non habere. |
4 | Quo enim modo vel de illa, qua absolvi desiderat, passione merebitur obtinere victoriam, qui se indignum purgationis praemio aliorum facit contagio vitiorum? Sed cum principalis cordis nostri intentio velut specialem sibi pugnam adversus unam exceperit passionem, pro ipsa orabit attentius, peculiari sollicitudine ac studio supplicans, ut eam diligentius observare, et per haec celerem mereatur obtinere victoriam. |
5 | Hunc namque nos ordinem praeliorum exercere debere, nec tamen de nostra virtute confidere, etiam legislator his docet verbis: Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est. Deus magnus et terribilis, ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris delere eas pariter, ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae. |
6 | Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo, et interficiet illos donec penitus deleantur [Deuter. VII]. |