monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, Collationes, 1, 5, XI. De origine et qualitate uniuscuiusque vitii. <<<     >>> XIII. De varia oppugnatione omnium vitiorum.

Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT XII. In quo sit utilis cenodoxia.

1 Una [Videtur hoc duobus modis intelligi posse. Primo ut cenodoxia proprie sumatur pro vanae scilicet gloriae vitio sive peccato, quomodo potest quis tentationem carnis per cenodoxiam seu vanam gloriam superare, dum ne infamiam incurrat, ut castus, et continens habeatur, abstinet se a flagitio, ad quod alioqui vehementer exstimulabatur. Saepe enim, ut monet S. Gregorius hom. 12 in Ezechielem, uno tempore a pluribus hostibus oppugnamur; et dum unus a fronte se palam ostentat, alius a tergo clam insidiatur. Et hoc quidem modo dici potest cenodoxia utiliter ab incipientibus, id est, novitiis, seu imperfectis, assumi, quatenus minus malum est cenodoxiae quam luxuriae tentationi succumbere. Verum hoc non est tentationem deiicere, sed a tentatione deiici et prosterni. Carnalis enim cupiditas, ait D. Augustinus (Lib. IV ad Bonifacium cont. 2 epist. Pelag. c. 4) cupiditate alia non sanatur. Et Apostolus dicit non esse facienda mala, ut eveniant bona (Rom. III). Alio modo ut cenodoxia improprie hic sumatur, non pro ipso vitio seu peccato, sed pro eius quadam specie seu apparentia; ut cum quis metu infamiae et dedecoris, aut habita consideratione suae dignitatis sacerdotalis, aut status religiosi, aut propter peccati turpitudinem et indignitatem, abstinet a fornicatione, quod quidem incipientibus et imperfectis usuvenit. Nam perfectiores, si non perfecti, altiores et sublimiores quasdam rationes attendunt, puta Dei opt. max. offensam, divinae gratiae et aeternorum bonorum iacturam, Dei beneficia, praesertim redemptionis et passionis Christi, amorem Deo debitum, et alia huiusmodi.] re tamen cenodoxia utiliter ab incipientibus assumitur, ab his dumtaxat qui adhuc vitiis carnalibus instigantur, ut, verbi gratia, si illo tempore quo fornicationis spiritu perurgentur, mente conceperint, vel sacerdotalis officii dignitatem, vel opinionem cunctorum, qua sancti et immaculati esse creduntur, et ita immundos concupiscentiae stimulos quasi turpes atque indignos, vel existimationi suae, vel illi ordini iudicantes, hac saltem contemplatione declinent, [Etsi non est magnae perfectionis indicium, dum quis fornicationis spiritum metu infamiae propellit, aut mente concipit, vel sacerdotalis officii dignitatem, vel opinionem cunctorum, etc., non est tamen proprie cenodoxiae vitium, nec ullum peccatum si quis hac ratione a peccato abstineat, ut ex dictis patet. Proinde improprie loquitur, dum ait hoc modo maius malum minore retundi.] minore malo id quod maius est, retundentes. Satius enim est cenodoxiae vitio quemcumque pulsari, quam incidere in fornicationis ardorem, unde reparari aut non valeat, aut vix valeat post ruinam. Quem sensum ex persona Dei unus prophetarum eleganter expressit dicens: Propter me longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te ne intereas; id est, ut dum cenodoxiae laudibus comprehenderis, nequaquam ad inferni profunda proruas, et irrevocabiliter mortalium peccatorum consummatione mergaris.
2 Nec mirum tantam passioni huic inesse virtutem, ut irruentem quempiam in fornicationis labem valeat refrenare, cum sit multorum experimentis saepissime comprobatum, quod ita eum, quem semel veneni sui peste corruperit, infatigabilem reddat, ut faciat ab eo ne biduana quidem ieiunia vel triduana sentiri. Quod etiam nonnullos in hac eremo frequenter novimus fuisse confessos, se in coenobiis Syriae constitutos quinis diebus defectionem cibi sine labore tolerasse, nunc autem tanta se fame etiam ab hora tertia perurgeri, ut usque nonam vix queant differre ieiunia quotidiana.
3 Super qua re pulchre abbas [Cuinam Macario hoc apophthegma tribuendum sit, adhuc incompertum habeo. Porro simile est quod apud Sophronium legitur in haec verba (In prato Spirit. c. 155): Duo fratres saeculares erant Constantinopoli, multum religiosi, multumque ieiunantes. Unus igitur ex his veniens in Raythu, saeculo abrenuntiavit, et factus est monachus. Post aliquantum vero temporis venit et saecularis frater eius in Raythu, ut videret fratrem suum monachum. Cum ergo moraretur apud eum, vidit saecularis fratrem suum monachum se reficientem hora nona, scandalizatusque dixit illi: Frater, cum esses saecularis, numquam ante solis occasum sumebas cibum. Tunc ait illi monachus: Profecto, frater, quando eram in saeculo, aures meae nutriebant me, vana enim hominum gloria et laus non mediocriter me reficiebant, ieiuniique laborem leniorem reddebant. Haec ibi.] Macarius cuidam percunctanti cur fame ab hora tertia in eremo pulsaretur, qui in coenobio hebdomadibus integris refectionem saepe contemnens, non sensisset esuriem, respondit: Quia nullus hic est ieiunii tui testis qui te suis laudibus nutriat atque sustentet; ibi autem te digitus hominum et cenodoxiae refectio saginabat.
4 Huius autem rei figura, qua diximus superveniente cenodoxia vitium fornicationis excludi, pulchre satis in Regum libro ac signanter exprimitur, ubi populum Israelem a Nechao rege Aegypti captivatum ascendens Nabuchodonosor rex Assyriorum de finibus Aegypti ad suam transtulit regionem, scilicet non ut eos libertati pristinae et genitali restitueret regioni, sed ad suas abduceret terras, longius asportandos quam fuerant in terra Aegypti captivati [IV Reg. XXIII ] [et XXIV]. Quae figura in hoc quoque competenter aptabitur: licet enim tolerabilius sit cenodoxiae quam fornicationis vitio deservire, difficilius tamen a cenodoxiae dominatione disceditur. Quodammodo enim longiore itineris spatio captivus abductus laboriosius ad genitale solum et libertatem patriam revertetur; meritoque ad eum increpatio illa prophetica dirigitur [Baruch. III]: Quare inveteratus es in terra aliena?
5 Recte siquidem inveteratus dicitur in terra aliena quisquis a terrenis vitiis non novatur. [Idem lib. XII, cap. 2 et 24. Vide ibi notationes.] Superbiae genera sunt duo: primum carnale, secundum spiritale, quod etiam perniciosius est. Illos namque specialius impugnat, quos in quibusdam virtutibus profecisse repererit.
Cassianus HOME

bav560.80 csg574.111 ubbB_V_0013.53r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik