Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT XI. De origine et qualitate uniuscuiusque vitii.
1 | Et ut sigillatim nunc de uniuscuiusque vitii generibus disputemus. Gastrimargiae genera sunt tria: Primum, quod ad refectionem perurget monachum ante horam statutam ac legitimam festinare; secundum, quod expletione ventris et quarumlibet escarum voracitate laetatur; tertium, quod accuratiores ac delicatissimos desiderat cibos. |
2 | Quae tria non levi dispendio monachum feriunt, nisi ab omnibus istis pari studio atque observantia semetipsum expedire contenderit. Nam quemadmodum absolutio ieiunii ante horam canonicam nullatenus praesumenda est, ita et ventris ingluvies et escarum sumptuosa atque exquisita praeparatio similiter amputanda. Ex his enim tribus causis diversae ac pessimae valetudines animae procreantur. |
3 | Nam de prima monasterii odium gignitur, atque exinde horror, et intolerantia eiusdem concrescit habitaculi, quam sine dubio mox discessio aut fuga velocissima subsequetur. De secunda igniti luxuriae et libidinis aculei suscitantur. Tertia etiam inextricabiles philargyriae laqueos nectit cervicibus captivorum, nec aliquando monachum sinit perfecta Christi nuditate fundari. |
4 | Cuius nobis passionis inesse vestigia, isto quoque deprehendimus indicio, cum forte ad refectionem detenti ab aliquo fratrum, contenti non sumus eo sapore cibos sumere, quo ab exhibente conditi sunt, sed quiddam superfundi eis vel adiici importuna atque effrenata poscimus libertate. Quod fieri penitus non oportet, tribus de causis: primo quia mens monachi semper debet in omni tolerantiae ac parcitatis exercitatione versari et, secundum Apostolum [Phil. IV], discere in quibus est, sufficiens esse: nullatenus enim poterit, vel occulta vel maiora corporis desideria refrenare, quisquis degustatione modicae insuavitatis offensus, ne ad momentum quidem delicias gutturis sui valuerit castigare; secundo, quod nonnumquam evenit ut ad horam desit illa species quae postulatur a nobis, et verecundiam necessitati vel frugalitati suscipientis incutimus, publicantes scilicet paupertatem eius quam soli Deo cognitam esse maluerunt; tertio, quod interdum solet sapor ille, quem nos adiici poscimus, aliis displicere, et invenimur iniuriam multis, dum nostrae gulae ac desiderio satisfacere cupimus, irrogare: propter quod omnimodis haec in nobis est castiganda libertas. Fornicationis genera sunt tria: primum, quod per commixtionem sexus utriusque perficitur; secundum, quod absque femineo tactu, pro quo Onan patriarchae Iudae filius a Domino percussus legitur, quod in Scripturis sanctis immunditia nuncupatur [Genes. XXXVIII], super quo Apostolus: Dico autem innuptis et viduis, bonum est illis si sic permanserint sicut et ego [1 Cor. 7]: quod si se non continent, nubant; melius est enim nubere quam uri; tertium, quod animo ac mente concipitur. |
5 | De quo Dominus in Evangelio, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo [Matth. V]. Quae tria genera beatus Apostolus pari modo exstinguenda pronuntians, Mortificate, inquit, membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem [Coloss. III], etc. Et iterum de duobus ad Ephesios: Fornicatio et immunditia nec nominetur in vobis [Ephes. V]. Et iterum: Illud autem scitote, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ibid.). Quae tria ut a nobis pari observatione caveantur, similis nos eorum a regno Christi atque una deterret exclusio. Philargyriae genera sunt tria: primum, quod renuntiantes divitiis ac facultatibus suis spoliari non sinit; secundum, quod ea quae a nobis dispersa sunt vel indigentibus distributa, resumere nos maiori cupiditate persuadet: tertium, quod ea, quae ne antea quidem possedimus, desiderari acquirive compellit. Irae genera sunt tria: unum, quod exardescit intrinsecus, quod Graece θυμὸς dicitur; aliud, quod in verbum et opus effectumque prorumpit, quod ὀργὴ nuncupatur, de quibus et Apostolus, Nunc autem deponite, inquit, et vos omnem iram et indignationem; tertiam, quod non ut illa ferventer ad horam digeritur, sed per dies et tempora reservatur, quod ἄλυς [al. gr|μῆνις]|gr dicitur. Quae omnia aequali sunt a nobis horrore damnanda. Tristitiae genera sunt duo: unum, quod vel iracundia desinente, vel de illato damno ac desiderio praepedito cassatoque generatur; aliud, quod de irrationabili mentis anxietate seu desperatione descendit. |
6 | Acediae genera sunt duo: unum, quod ad somnum praecipitat aestuantes; aliud, quod cellam deserere ac fugere cohortatur. Cenodoxia licet multiformis ac multiplex sit, et in diversas species dividatur, genera tamen eius sunt duo: primum, quo pro carnalibus ac manifestis extollimur rebus; secundum, quo pro spiritalibus et occultis desiderio vanae laudis inflammamur. |