1 | Haec igitur octo vitia, licet diversos ortus ac dissimiles efficientias habeant, sex tamen priora, id est, gastrimargia, fornicatio, philargyria, ira, tristitia, acedia, quadam inter se cognatione, et, ut ita dixerim, concatenatione connexa sunt, ita [Intellige, ut plurimum; saepe tamen aliter accidit, et quidem e converso. Qua de re pulcherrima exstat Ioannis Climaci disputatio, quam hic omnino describendam duxi: Rem, inquit (Gradu 31 de Discretione), quidam me interrogaverunt ad iudicandum difficilem, et quae omnes aetatis nostrae homines transcendat, in nulloque ex his libris qui in manus nostras venerunt contineatur. Aiebant enim: Quaenam propria sunt principalium octo vitiorum germina? aut quod ex tribus maxime principalibus quinque reliquorum initium et propago esset? Ego in re tam ambigua ignorantiam meam ingenue confessus, hoc a beatissimis viris audivi: Mater quidem fornicationis est gulae concupiscentia; acediae vero, inanis gloria. Ego rursus a sempiterne memorandis illis addiscere orabam, quaenam ex his octo nascerentur, et quod ex qua progenie originem traheret. Illi vero me blande ac placidissime absque ullo elationis vitio edocentes, aiebant, nullum ordinem aut prudentiae rationem inesse in rebus stultis, sed omnem prorsus perversionem atque inconstantiam; atque id mihi veris exemplis, et rationibus persuadebant beati illi, plurima documenta adducentes in medium, ex quibus aliqua huic operi inseruimus, ut ex iis iam alia quoque planissime intelligere possimus: exempli causa, intempestivus risus aliquando quidem ex fornicatione, aliquando vero ex inani gloria nascitur, cum scilicet apud seipsum intrinsecus turpiter quisque gloriatur; nonnumquam vero ex deliciis gignitur. Multus somnus aliquando ex deliciis, aliquando ex ieiunio nascitur, cum scilicet illi qui ieiunant extolluntur; aliquando vero ex acedia, aliquando ex natura. Etiam multiloquium aliquando ab inani gloria, aliquando a gastrimargia initium sumpsit. Acedia vero aliquando ex deliciis, et ex contemptu Dei timoris oritur. Blasphemia proprie quidem est superbiae germen; nonnumquam vero etiam ex iudicando in eadem re proximum, sive etiam ex improba daemonum invidia nascitur. Duritia cordis interdum a satietate, saepe vero etiam ab insensibilitate atque ab affectione vitiosa originem ducit. Haec vero rursus affectio, et a fornicatione, et ab inani gloria, et ab avaritia, atque a gastrimargia, aliis quoque plurimis rimis oritur. Malitia rursus a timore ac iracundia nascitur. Hypocrisis inde potissimum incipit, si quis sibi nimium placeat, seque ipse moderetur, neque alterius vivat arbitrio. Porro his contraria a contrariis gignuntur. Haec ille. Quibus addere libet etiam istud documentum D. Thomae (1-2, q. 48, art. 3) ad hanc materiam spectans, de ordine et comparatione vitiorum: Peccatum, inquit, caret ordine ex parte aversionis, scilicet a Deo bono incommutabili; ex hac enim parte habet rationem mali: malum autem (secundum Augustinum lib. de Natura boni) est privatio modi, speciei et ordinis. Sed ex parte conversionis, scilicet ad creaturam, respicit quoddam bonum; et ideo ex hac parte dicitur habere ordinem (Tom. VI. c. 4). Haec S. Thomas, significans quaedam vitia eum habere ordinem et rationem principii erga alia vitia, quam habet caput ad caetera membra, ideoque dici capitalia, sive principalia.] ut prioris exuberantia sequenti [Lips. in marg. sequentis] efficiatur exordium. |
2 | Nam de abundantia gastrimargiae fornicationem, de fornicatione philargyriam, de philargyria iram, de ira tristitiam, de tristitia acediam necesse est pullulare, ideoque simili contra haec modo atque eadem ratione repugnandum est, et a praecedentibus semper adversus sequentes oportet nos inire certamina. |
3 | Facilius enim cuiuslibet arboris noxia latitudo ac proceritas exarescit, si antea radices eius, quibus innititur, vel nudatae fuerint, vel succisae. Et infestantes humores aquarum continuo siccabuntur, cum generator earum fons ac profluentes venae solerti industria fuerint obturatae. Quamobrem ut acedia vincatur, ante tristitia superanda est; ut tristitia propellatur, ira prius est extrudenda; ut exstinguatur ira, philargyria calcanda est; ut evellatur philargyria, fornicatio compescenda est; ut fornicatio subruatur, gastrimargiae vitium est castigandum. Residua vero duo, id est, cenodoxia et superbia, sibi quidem similiter illa qua de superioribus vitiis diximus, ratione iunguntur, ita ut incrementum prioris ortus efficiatur alterius. |
4 | [Eamdem sententiam confirmat idem Climacus pluribus in locis, et certe notatu dignis. Gradu 21: Solent, inquit, plerique, dum de vitiis disputant, inanem gloriam seorsim definire a superbia, unde et octo esse principalia et primaria vitia dicunt. Theologus vero Gregorius, aliique plurimi doctores septem ista esse tradiderunt, quos ego maxime sequor. Quis enim inanem gloriam devicit, et superbus fuit? Ea vero est amborum ad invicem differentia, quae est naturaliter pueri ad virum, et tritici ad panem; hoc enim principium est, illud finis. Sic ille, quibus verbis aperte significat ita se habere cenodoxiam, seu vanam gloriam ad superbiam, sicut puer se habet ad virum, et triticum ad panem; hoc est, sicut initium sive principium ad finem, nam ex puero fit vir, et panis ex tritico. Rursus ibidem post narrationem cuiusdam senis, in qua spiritus superbiae matrem suam cenodoxiam vocaverat, subdit: Eumdem ego cum interrogassem quomodo inanis gloria sit superbiae mater, ita respondit: Laudes, inquit, animum elevant et inflant. Porro cum anima ad elationem venerit, iam tunc illam superbia assumens in coelum usque attollit, et usque ad abyssos deiicit. Et in fine eiusdem capitis: Vermis plerumque, dum excreverit, natis alis in sublime subvectus est; ita et consummata inanis gloria superbiam peperit, quae malorum omnium dux, princeps et consummatio est. Rursus gradu 22 egregiam hanc cenodoxiae et superbiae inducit prosopopoeiam: Deprehendi, inquit, seductricem hanc (superbiam) sine capite mecum advenisse matris suae (cenodoxiae) humeris invectam; ambasque obedientiae vinculo illaqueans, vilitatisque flagello verberans, qualiter in me essent ingressae, dicere cogebam. Itaque cum cogerentur, aiebant: Nos neque initium habemus, neque nativitatem, principes enim et genitrices sumus omnium vitiorum. Oppugnat autem modice nos contritio cordis ex subiectione initium sumens; nullius imperio subiici patimur, ideo in coelis quoque seditiones movemus. Nos (ut totum simul audias) omnium quae sunt contraria humilitati genitrices sumus; cuncta quippe quae illi suffragantur nobis adversissima sunt. Nos ignominias, obedientiam, inirascentiam, oblivionem iniuriarum et ministerium sequi saepe consuevimus. Porro stirpes nostrae sunt spiritualium lapsus, iracundia, detractio, amaritudo, clamor, furor, blasphemia, hypocrisis, odium, invidia, contradictio, suo quam alterius malle regi moderamine. Obedientia unum et solum est in quo conatus omnes virium nostrarum deficiunt. Itaque tibi coactae dicimus: si teipsum coram Domino ex intimo cordis affectu semper accuses, nos ut araneas contemnes. Nam, ut vides, superbia est equus, quem cenodoxia conscendit; sed sancta humilitas, et sui ipsius iugis accusatio, ridebunt et equum, et ascensorem eius, triumphaleque carmen suavissime canentes, Cantemus, inquiunt, Domino; gloriose enim magnificatus est (Exod. XV), etc. Hactenus Ioannes Climacus, vir admodum spiritualis, et in huiusmodi rebus egregie versatus. At e diverso stat doctrina D. Gregorii, qui superbiam omnium vitiorum matrem, et reginam statuit, eiusque primam sobolem nominat cenodoxiam, seu inanem gloriam: Prima, inquit (Lib. XXXI Mor. c. 31), superbiae soboles, inanis gloria, etc., cui et Scriptura S. et ratio, et auctoritas omnium theol. suffragantur (S. Thom. 2-2, q. 132, art. 4); ut alibi ostendimus (Lib. V. Inst. c. 1, et l. XII. c. 1). Itaque videndum qua ratione haec conciliari queant. Caietanus (ad S. Thom., ubi supra) subtiliter quidem et subobscure, ut solet, hunc nodum solvit in hunc modum: Notandum, inquit, quod quia finis et medium ad finem aliter se habent secundum ordinem intentionis, et aliter secundum ordinem exsecutionis, prius enim est in intentione sanitas quam medicina, in exsecutione autem prius adhibetur medicina quam acquiratur sanitas; ideo cum superbia et inanis gloria se habeant ut finis et medium, prior est in intentione excellentia quae est finis superbiae, quam apparentia (id est, manifestatio excellentiae apud alios) quae est finis inanis gloriae. Sed secundum ordinem exsecutionis primo quaerimus apparere, ut manifesti iam et clari excellentiam consequamur. Quaerunt siquidem superbi manifestare se, tamquam virtute, aut potestate, aut industria praeditos, ut manifesti amentur et honorentur; amati autem et honorati, clari habeantur. Qui autem gloriosi habentur, in proximo sunt ut exaltentur ad dignitates et excellentias; et sic gloria est medium ad excellentiam acquirendam, et per hoc oritur ex superbia, sicut medium ex fine. Oritur nihilominus gloria ex excellentia, tamquam passio ex subiecto, dum excellere minus aestimamus, nisi veniat in aliorum notitiam, iuxta illud: Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter. Ambae autem dictae propinquitates, connexiones et dependentiae se tenent ex parte rerum secundum se, et propterea secundum se loquendo inanis gloria et superbia est, quamvis ex parte nostri superbia nonnumquam ex inani gloria oriatur. Ita fere Caietanus. Ex quo intelligimus superbiam dici cenodoxiae matrem, et contra, sed diversa ratione. Cum enim obiectum superbiae sit propria excellentia, obiectum autem seu finis cenodoxiae manifestatio istius excellentiae, secundum rei naturam prius est appetere excellentiam, quod est superbiae, quam appetere manifestationem illius excellentiae, quod est proprium cenodoxiae. Quia tamen ex manifestatione nostrae excellentiae et perfectionis contingit nos subinde magis superbire, et per hanc dignitates et officia ambire; ideo non male etiam dicitur cenodoxia mater et origo esse superbiae, quo modo exponi debent quae apud Climacum leguntur. Sic enim Caietanus ad obiectionem ex hoc loco sibi factam respondet.] Cenodoxiae enim exuberantia superbiae fomitem parit. Sed ab illis sex prioribus vitiis penitus dissident, nec simili cum eis societate foederantur. Siquidem non solum nullam ex illis occasionem suae generationis accipiunt, sed etiam contrario modo atque ordine suscitantur. |
5 | Nam illis evulsis haec vehementius fructificant, et illorum morte vivacius pullulant atque succrescunt. Unde etiam diverso modo ab his duobus vitiis impugnamur. In unumquodque enim illorum sex vitiorum tunc incidimus, cum a praecedentibus eorum fuerimus elisi; in haec vero duo victores et vel maxime post triumphos periclitamur incurrere. |
6 | Omnia igitur vitia quemadmodum incremento praecedentium generantur, ita illorum diminutione purgantur. Et hac ratione ut superbia possit excludi, cenodoxia est praefocanda. Et ita semper prioribus superatis, sequentia conquiescent, et exstinctione praecedentium residuae passiones absque labore marcescent. Et licet haec, quae praediximus, octo vitia illa quam commemoravimus ratione invicem sibi connexa atque permixta sint, specialius tamen in quatuor coniugationes et copulas dividuntur; gastrimargiae namque fornicatio peculiari commercio foederatur, philargyriae ira, tristitiae acedia, cenodoxiae superbia familiariter coniungitur. |