1 | [Quid per tristitiam et acediam intelligat Cassianus, videndum suis locis et propriis tractatibus (Lib. IX et X Instit.).] Tristitia et acedia nulla, quemadmodum supra diximus, accedente extrinsecus provocatione generari solent. Nam [Sic Cassianus ipse lib. X, c. 1: Affinis acedia tristitiae est, et vagis ac solitariis magis experta, et in eremo commorantibus infestior hostis ac frequens.] solitarios quosque et in eremo constitutos, nullique humano commixtos consortio, frequenter atque amarissime vexare noscuntur, quod esse verissimum quisque cum fuerit in solitudine commoratus, et pugnas hominis interioris expertus, ipsis experimentis perfacile comprobabit. |