Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT VIII. De philargyria, quod extra naturam sit, et quid intersit inter ipsam et naturalia vitia.
1 | Philargyria et ira, licet non sint unius naturae (nam prior extra naturam est, sequens vero originale videtur in nobis seminarium possidere), simili tamen oriuntur modo: extrinsecus siquidem causas commotionis plerumque concipiunt. Etenim frequenter hi qui adhuc infirmiores sunt, vel irritatione, vel instinctu quorumdam, in haec se corruisse vitia conqueruntur, ac praecipitatos se vel ad iracundiam, vel ad philargyriam, aliorum provocatione causantur. |
2 | Quod extra naturam sit philargyria, hinc liquido pervidetur, quia nec originale probatur in nobis habere principium, nec de materia concipitur, quae pertingit ad animae vel carnis participationem, vitaeque substantiam. Nihil enim ad usum vel necessitatem naturae communis praeter escam quotidianam ac potum certum est pervenire; reliquae vero universae materiae, quantolibet studio atque amore serventur, alienae tamen ab humana indigentia etiam usu vitae ipsius approbantur, ideoque hoc, velut extra naturam existens, non nisi tepidos ac male fundatos monachos pulsat. |
3 | Quae autem naturalia sunt etiam probatissimos monachorum, et quidem in solitudine commorantes, attentare non desinunt. Et in tantum hoc verissimum comprobatur, ut etiam gentes nonnullas ab hac passione, id est philargyria, liberas omnimodis agnoscamus, quia nequaquam vitii huius aegritudinem usu et consuetudine receperunt. Illum quoque priorem mundum, qui ante diluvium fuit, diutissime concupiscentiae huius rabiem credimus ignorasse. |
4 | Quae etiam in uno quoque nostrum recte abrenuntiante sine ullo labore probatur exstingui, cum scilicet universis quis facultatibus abiectis, ita expetierit coenobii disciplinam, ut ex iis ne unum quidem denarium sibimet superesse patiatur. Cuius rei testes multa hominum millia possumus invenire, qui cum sub momento brevissimo dispersis omnibus substantiis suis in tantum hanc eradicaverunt passionem, ut ne tenuiter quidem ab ea pulsentur ulterius. |
5 | At nihilominus omni tempore contra gastrimargiam pugnantes, nisi ingenti circumspectione cordis et abstinentia corporis dimicaverint, securi esse non possunt. |