monumenta.ch > Cassianus > 3 > 5 > 4 > 3 > 25 > 21 > 33 > 6 > 33 > 17 > 16 > 20 > 12 > 24 > 14 > 13 > 26 > 9 > 18 > 1 > 19 > 15 > 10 > 11 > 8 > 22 > 27 > 7
Cassianus, Collationes, 1, 5, VI. De ratione tentationis qua a diabolo tentatus est Dominus. <<<     >>> VIII. De philargyria, quod extra naturam sit, et quid intersit inter ipsam et naturalia vitia.

Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT VII. De consummatione cenodoxiae et superbiae sine ministerio corporali.

1 Et ut de efficientiis [Id est, exsecutione, consummatione caeterorum vitiorum, ut supra.] caeterarum quoque passionum (quarum narrationem intercidere nos expositio gastrimargiae vel Dominicae tentationis necessario compulit) eodem quo proposueramus ordine disseramus, cenodoxia atque superbia etiam sine ullo consummari solent ministerio corporali [Cenodoxia et superbia vitia sunt spiritualia, non carnalia, quia non egent actione corporali: unde et diabolo maxime propria, sicut et invidia; qua de re D. Augustinus XIV de Civit. cap. 3.]. In quo enim egent actione carnali, quae, pro cohibitione et concupiscentia, voluntate sola conquirendae laudis et humanae gloriae consequendae abunde ruinam generant animae captivatae?
2 aut quem effectum habuit corporalem praedicti Luciferi illius antiqua superbia [De qua satis fuse egimus lib. XII cap. 3 et 4.], nisi quod eam tantummodo animo et cogitatione concepit, ita propheta commemorante [Isai. XIV]: Qui dicebas in corde tuo: In coelum conscendam, super astra Dei ponam solium meum. Ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo?
3 Qui sicut huius superbiae neminem habuit incentorem, ita ei consummationem criminis ruinaeque perpetuae cogitatio sola perfecit, et quidem cum affectatae tyrannidis nulla fuerint opera subsecuta.
Cassianus HOME

bav560.73 csg574.106 ubbB_V_0013.51r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik