1 | [Infra dicit: In his tribus vitiis, gula scilicet, cenodoxia, id est, vana gloria, et superbia. Eodem fere modo D. Gregorius (Homil. 16 in Evang.) triplicem Christi tentationem exponit, et cum tentationibus Adami confert, nisi quod pro superbia avaritiam tertio loco ponit; sed improprie et abusive (ut ex ipsiusmet dictis colligitur) avaritiam pro cupiditate seu appetitu sublimitatis usurpans, qui nihil aliud est quam superbia, cui tamen non repugnat etiam avaritiae seu philargyriae tentationem fuisse coniunctam, ut infra dicetur, et S. Thomas admittit (III part., q. 41, a. 4). Sic vero Gregorius: Antiquus hostis contra primum hominem parentem nostrum in tribus se tentationibus erexit, quia hunc videlicet gula, vana gloria et avaritia tentavit; sed tentando superavit, quia sibi eum per consensum subdidit. Ex gula quippe tentavit, cum cibum ligni vetiti ostendit, atque ad comedendum suasit. Ex vana autem gloria tentavit, cum diceret: Eritis sicut dii. Et ex provectu avaritiae tentavit, cum diceret: Scientes bonum et malum. Avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis. Recte enim avaritia dicitur, cum supra modum sublimitas ambitur. Si enim non ad avaritiam honoris rapina pertineret, nequaquam Paulus de unigenito Dei Filio diceret: Non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo (Philip. III). In hoc autem diabolum parentem nostrum ad superbiam traxit, quo eum ad avaritiam sublimitatis excitavit. Sed quibus modis primum hominem stravit, eisdem modis secundo homini tentator succubuit. Per gulam quippe tentat, cum dicit: Dic ut lapides isti panes fiant. Per vanam gloriam tentat, cum dicit: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Per sublimitatis avaritiam tentat, cum regna omnia mundi ostendit dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Sed eisdem modis a secundo homine vincitur, quibus primum hominem se vicisse gloriabatur, ut a nostris cordibus ipso aditu captus exeat quo nos aditu intromissus tenebat. Hactenus Gregorius. Atque eumdem ordinem tentationum sequitur et explanat S. Thomas III parte, quaest. 41, articulo 4. Aliter tamen S. Augustinus tract. 2 in Epist. Ioan.] In illis enim passionibus etiam ipse tentari debuit, incorruptam imaginem Dei ac similitudinem possidens, in quibus et Adam tentatus est, cum adhuc in illa inviolata imagine Dei perduraret, hoc est gastrimargia, cenodoxia, superbia, non in quibus post praevaricationem mandati, imagine Dei ac similitudine violata, suo iam vitio devolutus involvitur. Gastrimargia namque est, qua interdicti ligni praesumit edulium; cenodoxia, qua dicitur, Aperientur oculi vestri [Genes. |
2 | Gastrimargia, cum dicitur ei a diabolo, Dic ut lapides isti panes fiant; cenodoxia, Si Filius Dei es, mitte te deorsum; superbia, cum ostendens illi omnia regna mundi et eorum gloriam, dicit: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me [Matth. |
3 | Per illum omne genus hominum condemnatur, per istum omne genus hominum liberatur. Ille de rudi atque intacta fingitur terra, hic de Maria virgine procreatur. [Loco huius legunt alii huiusmodi, et puto rectius, ut Christum respiciat; si enim Adamum respiceret, dicendum fuisset illius, non huius, cum de Christo proxime et immediate locutus esset. Sensus igitur est: Quemadmodum oportuit (id est, congruum fuit et rationi consentaneum) ut Christus novus Adam easdem illas tentationes supra memoratas, scilicet gulae, vanae gloriae et superbiae, in se susciperet ac sustineret, quibus primus Adam appetitus et deiectus fuerat: ita non fuit necesse ut aliam tentationem, carnis scil. seu luxuriae, experiretur, quam nec primus Adam in statu innocentiae expertus fuisset.] Huius ergo ut suscipere eum tentationes oportuit, ita excedere necessarium non fuit. Nec enim qui gastrimargiam vicerat, poterat fornicatione tentari, quae ex illius abundantia ac radice procedit, qua ne ille quidem primus Adam fuisset elisus, nisi ante generatricem eius passionem deceptus illecebris diaboli recepisset. |
4 | Et ob hoc Filius Dei non absolute in carne peccati venisse dicitur, sed in similitudine carnis peccati [Rom. |
5 | Nam cum omnia quae officii nostri sunt in veritate compleret, et [Naturales scilicet et innoxias. Sunt enim humanae infirmitates quaedam naturales, quae licet ex culpa et transgressione primorum parentum ortum habeant, non tamen ex se ad culpam impellunt aut pertrahunt, sed potius materiam praebent exercendae virtutis, ut fames, sitis, defatigatio, mortalitas. Et eius generis infirmitates revera innocuas decuit Christum assumere: unde esuriit, sitivit, defatigatus est, mortuus est pro nobis, ut sacrae litterae attestantur. Aliae vero sunt passiones, naturales quidem si naturam lapsam attendimus, innaturales vero si rectitudinem eius et primam institutionem consideramus, non tantum ex culpa prodeuntes et praevaricatione primorum parentum, verum etiam ad culpam occasionem et viam praebentes, aut culpae annexae, ut sunt proclivitas ad malum, tarditas ad bonum, ignorantia, fomes peccati, sive concupiscentia, ac sensualitas. Istas autem non decuit Christum assumere (Damascen. lib. III cap. 20, de Fide Orthod.). Nam qui peccata venit tollere, profecto nulli labi, aut maculae peccati, fomentoque ad culpam provocanti debuit esse obnoxius, nec solum natura ἀναμάρτητος, id est impeccabilis, ut Deus, sed ut homo mediator, et Redemptor, et Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, ut ait Apostolus Hebr. VII; ne et ipsi merito obiiceretur illud vulgatum, Medice, cura teipsum (Luc. IV). Porro passiones primi generis, quae licet sint ex culpa, non tamen inclinant ad culpam, duplices sunt: quaedam enim communes sunt toti humano generi, quae totam naturam humanam consequuntur; quaedam vero personales et particulares, quae non totam humanam naturam, sed singulares quasdam personas respiciunt, et afficiunt, ut sunt varia morborum genera, caecitas, surditas, deformitas, et huiusmodi. Quoniam autem Christus venerat humanam naturam reparare, ac restaurare communiter, et sine personarum distinctione, par fuit ipsum naturales duntaxat, et non personales, infirmitates in se suscipere. Unde nec morbos contraxit, nec deformitates corporis, quae plerumque hominibus ob impedimentum aliquod naturae aut fortuito accidunt.] universas infirmitates gestaret humanas, consequenter huic quoque passioni putatus est subiacere, ut per has infirmitates etiam conditionem huius quoque vitii atque peccati videretur in sua carne portare. |
6 | Denique in his eum tantummodo vitiis diabolus tentat, in quibus et illum primum deceperat, coniiciens hunc quoque velut hominem similiter in caeteris illudendum, si eum in illis quibus priorem deiecerat sensisset elisum. Verum ei secundum iam morbum [Scilicet luxuriae, qui de radice principalis vitii (scilicet gulae) pullularat in homine, etc.], qui de radice principalis vitii pullularat, primo certamine confutatus inferre non potuit. Videbat enim nullatenus eum initialem causam aegritudinis huius suscepisse, eratque superfluum sperari [Lips. in marg. sperare] ab eo fructum peccati, cuius eum semina vel radices nullo modo recepisse cernebat. Licet secundum [Lucas evangelista (Ibid.) tentationem secundam a Matthaeo relatam, non secundo, sed ultimo loco ponit. Unde quaerunt interpretes uter evangelista ordinem rerum gestarum ac temporum servaverit. Neque enim evangelistae, sicut nec alii scriptores sacri, in narratione rerum ordinem temporum semper observant. At plerique consentiunt Matthaeum eo quo acciderunt ordine tentationes Christi commemorasse; Lucam vero eius ordinis rationem non habuisse, quod ex textu evangelico haud obscure colligitur. Primum quia S. Lucas, ait Caietanus, licet tertiam apud Matthaeum secundo loco recitet, et secundam ultimo loco referat, non dicit tamen quae illarum prior fuerit; et propterea ex Luca nullus istarum tentationem ordo temporis habetur; Matthaeus autem expresse earum ordinem secundum tempus explicat, ubi dicit: Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum. Cum enim semel dixisset: Tunc (scilicet, consummata prima tentatione) assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et postea subdidit: Iterum assumpsit eum in montem, etc., aperte monstravit per illud iterum quod secundo assumpsit in montem, qui primo assumpserat in sanctam civitatem. Ita Caietanus: Est et aliud argumentum. Cum enim a Christo dictum fuisset diabolo: Vade, Satana, etc., subdit Evangel.: Tunc reliquit eum diabolus; est enim verosimillimum diabolum illis Christi verbis territum victumque statim abscessisse, quae quidem verba in monte, non alibi dicta sunt. Porro quod ad mores et praesentem locum attinet, hoc annotavit etiam D. Thomas (Ubi supra ad 5), quod videntur evangelistae diversum ordinem tenuisse, quia quandoque ex inani gloria venitur ad cupiditatem, quandoque e converso, quod nostro textui apte consonat.] Lucam, qui postremam tentationem illam ponit qua dicitur: Si Filius Dei es, mitte te deorsum [Luc. |
7 | Iuxta hunc ergo quem praediximus ordinem, qui ab evangelista Luca describitur, etiam ipsa illa illicitatio et figura tentationum, quibus vel illum primum, vel istum secundum Adam callidissimus aggreditur inimicus, elegantissime congruit. Illi namque dicit: Aperientur oculi vestri; huic ostendit omnia regna mundi et gloriam eorum; ibi dicit: Eritis sicut dii; hic, Si Filius Dei es [Genes. |