1 | Ideoque Dominus noster Iesus Christus, cum Apostoli pronuntietur sententia tentatus fuisse per omnia secundum similitudinem nostram, dicitur tamen [Verba Apostoli ad Hebr. IV: Non enim habemus Pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris; tentatum autem per omnia pro similitudine, absque peccato (Vide collat. 22, c. 10 et seq.). Ubi illud pro similitudine, id est, ad similitudinem, vel ad instar nostri et perinde atque nos; absque peccato, id est, excepto peccato, sive proprie dicto, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius, I Petri II. Et ita tentari voluit, ut tamen tentatus in nullum induceretur peccatum: sive peccato improprie dicto, id est, concupiscentia, seu fomite et aculeo peccati; vel, ut S. Thomas exponit, absque minimo motu peccati. Non enim habuit illam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et captivantem in lege peccati (Rom. VI), quam et Apostolus subinde vocat peccatum (Rom. VII), quia ex peccato est, et ad peccatum inclinat, ut superius (Collat. 4 cap. 7) ex concilio Trident. dictum est. Quomodo ergo, inquies, dicitur Christus tentatus per omnia ad similitudinem nostri? Resp., 1o, secundum multorum expositionem, Christum dici tentatum per omnia, id est, modis omnibus afflictum quibus nos homines affligi solemus. Tentatio enim in Scriptura saepe accipitur pro perpessione malorum quibus hominis constantia et patientia probatur. Eccles. XXXIV: Qui non est tentatus, quid scit? Iacob. I: Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis, etc. Et rursum: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, etc. Christus ergo tentatus per omnia, quia omnia mala huius vitae expertus, quae scilicet toti hominum generi sunt communia, ut sunt fames, sitis, lassitudo, dolor, tristitia, metus mortis, et mors ipsa. 2o Ut tentari sit idem quod ad peccatum sollicitari, ut hic abbas intelligit de Christi tentationibus agens; dicitur Christus tentatus per omnia, quoniam expertus est quidquid experiri potuit, id est, quod personam et conditionem eius non dedecebat, et fini quem sibi proposuerat, id est, redemptioni hominum, consentaneum erat. Itaque tentatus est a diabolo per omnia, id est, modis omnibus quibus poterat et congruebat eum tentari, sed per exteriorem tantum suggestionem. Per interiorem enim nec a diabolo, nec a carne, nec a mundo tentari potuit. Nam tentatio interior non fit sine aliqua delectatione et motu concupiscentiae, quae non est nisi in carne peccatrice, id est, per peccatum sauciata, nec plene sanata. Non decebat autem Christum talem naturam assumere, sed ab omni contagio peccati liberam et immunem, ne et ipse secundum assumptam naturam redemptore et liberatore indigeret. Hanc doctrinam diserte tradit et explicat D. Gregorius his verbis (Hom. 16 in Evang.): Sciendum, inquit, quia tribus modis tentatio agitur, suggestione, delectatione et consensu. Et nos cum tentamur, plerumque in delectationem aut etiam in consensum labimur, quia de carnis peccato propagati in nobisipsis etiam gerimus, unde certamina toleramus. Deus vero, qui in utero Virginis incarnatus, in mundum sine peccato venerat, nihil contradictionis in semetipso tolerabat. Tentari ergo per suggestionem potuit, sed eius mentem peccati delectatio non momordit; atque ideo omnis diabolica illa tentatio foris, non intus, fuit. Sic et Damascenus lib. III de Fide Orthod. cap. 20: Malignus, inquit, de foris suggerebat, non per cogitationes, etc. Audiebat quidem Christus diabolum sibi proponentem gulae, cenodoxiae et superbiae peccata, et illorum commoda, nec opus est credere nihil eum de his cogitasse, attamen nullus in eo vel minimus appetitus ad ea excitatus est; cum in nobis numquam aut rarissime haec separentur, ut sine affectu aliquo cogitemus.] absque peccato [Hebr. |
2 | Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [Luc. |