Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT IV. Recapitulatio de gastrimargiae et fornicationis passione, et curatione earum.
1 | Et ut haec eadem non solum disputatione, quantum possumus brevi, sed etiam Scripturarum testimoniis manifestiora reddamus, gastrimargia et fornicatio cum naturaliter nobis insederint, nonnumquam etiam sine ullo animae incitamento, solius instigatione ac pruritu carnis, oriuntur; materia tamen ut consummentur egent extrinsecus, et ita in effectum corporali actione perveniunt. |
2 | Unusquisque enim tentatur a propria concupiscentia; deinde concupiscentia cum fuerit concepta, parit peccatum; peccatum vero cum fuerit consummatum, generat mortem [Iacob. I]. Nam nec primus Adam [Genes. III] per gastrimargiam decipi potuit, nisi escae materiam habens in promptu abusus ea fuisset illicite; nec secundus sine cuiusdam materiae illicitatione [Lips. in marg. illectatione] tentatur, cum dicitur ei, Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant [Matth. IV]. Fornicatio quoque quod non nisi per corpus perficiatur, omnibus patet, ita de hoc spiritu dicente Deo ad beatum Iob, Et virtus eius in lumbis eius, et potestas eius super umbilicum ventris [Iob. XL]. Ideoque haec specialiter duo, quae ministerio carnis explentur, extra illam spiritalem animae curam, egent peculiarius etiam continentia corporali. |
3 | Siquidem ad retundendos horum stimulos non sufficit sola mentis intentio (ut nonnumquam solet adversus iram, seu tristitiam, caeterasque fieri passiones, quas etiam sine ulla carnis afflictione sola novit expugnare mentis industria), nisi etiam castigatio corporalis accesserit, quae ieiuniis, vigiliis et operis contritione perficitur, hisque fuerit remotio localis adiuncta, quia sicut amborum vitio, id est, animae et corporis. generantur, ita superari nisi utriusque labore non poterunt (Gregor. lib. XXXI Moral. cap. 31). Et licet beatus Apostolus omnia vitia generaliter pronuntiaverit esse carnalia, siquidem inimicitias et iras atque haereses inter caetera carnis opera numeraverit [Galat. V]; nos tamen ad illorum curationes atque naturas diligentius colligendas duplici ea divisione distinguimus. Nam ex his quaedam dicimus esse carnalia, quaedam vero spiritalia. |
4 | Et illa quidem carnalia, quae specialiter ad fomitem et ad sensum pertinent carnis, quibus illa ita delectatur ac pascitur, ut etiam quietas incitet mentes, invitasque eas nonnumquam pertrahat ad suae voluntatis assensum. De quibus beatus Apostolus quibusdam ait: Et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri [Ephes. II]. Spiritalia vero dicimus quae, instinctu animae solius orta, non solum nihil voluptatis conferunt carni, sed etiam gravissimis eam languoribus afficientia, miserrimae iocunditatis pastu animam tantum nutriunt aegrotantem. |
5 | Et idcirco haec quidem simplici cordis indigent medicina; quae autem carnalia sunt, non nisi duplici, quemadmodum diximus, ad sanitatem curatione perveniunt. Unde puritati studentibus plurimum confert ut harum carnalium passionum ipsas materias sibi primitus subtrahant, quibus potest vel occasio vel recordatio earumdem passionum aegrotanti adhuc animae generari. Necesse est enim ut morbo duplici duplex adhibeatur curatio. |
6 | Nam corpori ne concupiscentia in effectum tentet prorumpere, necessario effigies et materia illiciens subtrahenda est; et animae nihilominus, ne eam vel cogitatione concipiat, attentior meditatio Scripturarum et sollicitudo pervigil ac remotio solitudinis utiliter apponenda. In caeteris autem vitiis humana consortia nihil obsunt; quinimmo etiam plurimum conferunt his qui carere eis in veritate desiderant, quia frequentia hominum magis arguuntur; et dum lacessita crebrius manifestantur, celeri medicina perveniunt ad salutem. |