monumenta.ch > Cassianus > 3
Cassianus, Collationes, 1, 5, II. Narratio abbatis Serapionis de octo principalibus vitiis. <<<     >>> IV. Recapitulatio de gastrimargiae et fornicationis passione, et curatione earum.

Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT III. De duobus vitiorum generibus, et efficientia eorum quadripartita.

1 [Triplex divisio seu distinctio vitiorum capitalium. Prima: alia sunt naturalia, alia extra naturam; secunda: alia carnalia, alia spiritualia; tertia: quaedam ab internis causis excitantur, quaedam ab extrinsecis. Naturalia dicuntur gastrimargia et luxuria, tum quia ab ipso ortu ex primi parentis inobedientia contracta et in natura nostra insita, tum quia ad ipsius naturae conservationem tendunt, licet in ordinate; nam gula spectat conservationem naturae in individuo, luxuria vero in specie. Eadem vero carnalia dicuntur, quia actione et delectatione carnali complentur, ut sequenti capite declaratur.] Horum igitur vitiorum genera sunt duo. Aut enim naturalia sunt, ut gastrimargia; aut extra naturam, ut philargyria. [Sub hac quadripartita distinctione, duae superius positae, secunda et tertia, continentur. Porro efficientia hoc loco non pro efficacia seu vi efficiendi, sed pro actu seu consummatione aut exsecutione accipitur, ut ex sequentibus patebit.] Efficientia vero quadripartita est. Quaedam enim sine actione carnali consummari non possunt, ut est gastrimargia et fornicatio; quaedam vero etiam sine ulla corporis actione complentur, ut est superbia et cenodoxia: nonnulla commotionis suae causas extrinsecus accipiunt, ut est philargyria et ira; alia vero intestinis motibus excitantur, ut est acedia atque tristitia.
Cassianus HOME

bav560.67 csg574.101 ubbB_V_0013.49r