monumenta.ch > Cassianus > 3 > 5 > 4 > 3 > 25 > 21 > 33 > 6 > 33 > 17 > 16 > 20 > 12 > 24 > 14 > 13 > 26 > 9 > 18 > 1 > 19 > 15 > 10 > 11 > 8 > 22 > 27 > 7 > 2
Cassianus, Collationes, 1, 5, PRIMUM. <<<     >>> III. De duobus vitiorum generibus, et efficientia eorum quadripartita.

Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT II. Narratio abbatis Serapionis de octo principalibus vitiis.

1 [Qua ratione octo vitia principalia ponantur, cum S. Gregorius et alii non nisi septem vitia capitalia enumerent, ad lib. V Institutionum notavimus. Nam et Cassianus octo libros de Vitiis principalibus seu capitalibus inscripsit, et singulorum tractationem distincte et sigillatim propriis libris exsequitur; ubi etiam de eisdem abunde egimus, quae hic repetere foret otiosum.] Octo sunt principalia vitia, quae humanum infestant genus, id est, primum gastrimargia, quod sonat ventris ingluvies; secundum fornicatio; tertium philargyria, id est, avaritia, sive amor pecuniae; quartum ira; quintum tristitia; sextum acedia, id est, anxietas, sive taedium cordis; septimum cenodoxia, id est, iactantia, seu vana gloria; octavum superbia.
Cassianus HOME

bav560.67 csg574.101 ubbB_V_0013.49r