monumenta.ch > Cassianus > 1
>>> Cassianus, Collationes, 1, 5, II. Narratio abbatis Serapionis de octo principalibus vitiis.

Cassianus, Collationes, 1, 5, CAPUT PRIMUM.

1 In illo coetu antiquissimorum senum fuit [Ille nimirum Arsenoites, decem, ut fertur, millium monachorum abbas et presbyter, cuius adhuc adolescentis exemplum insigne memoratur collat. 2 cap. decimo. De quo et Palladius Lausiaca 76, qui et annumeratus est inter praecipuos et illustriores eremi cultores. Unde D. Hieronymus epist. 27: Quid, inquit, narrem Macarios, Arsenios, Serapiones, et reliqua columnarum Christi nomina (In Catalo. lib. III c. 17)? Hunc Petrus Equilinus ait vendidisse librum Evangelii, quem solum habebat, ut pauperi subveniret, quod factum narrat Socrates lib. IV cap. 18. Verum hoc alii tribuunt alteri Serapioni, Sindonio videlicet, ut videre est in Vitis Patrum (Lib. I c. 22).] vir nomine Serapion, apprime gratia discretionis ornatus, cuius collationem operae pretium reor litteris tradere. Ambientibus enim nobis ut de impugnatione vitiorum aliqua disputaret, quibus origines eorum et causae manifestius panderentur, ita exorsus est.
Cassianus HOME

bav560.66 csg574.99 ubbB_V_0013.48v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik