Cassianus, Collationes, 1, 4, CAPUT XXI. De his qui, contemptis magnis, occupantur in parvis.
1 | Iam illud ridiculum qualiter exprimatur, quod nonnullos post illum primae renuntiationis ardorem, quo vel res familiares vel opes plurimas ac militiam saeculi relinquentes, semetipsos ad monasteria contulerunt, tanto cernimus studio in his quae penitus abscindi non possunt, et quae nequeunt in hoc ordine non haberi, quamvis parva viliaque sint, esse devinctos, ut horum cura pristinarum omnium facultatum superet passionem (Collat. III cap. 3). Quibus profecto non magni proderit maiores opes ac substantias contempsisse, quia affectus earum, ob quos illae contemnendae sunt, in res parvas atque exiguas transtulerunt. |
2 | Nam vitium cupiditatis et avaritiae quod erga species pretiosas exercere non possunt, circa viliores materias retinentes, non abscidisse, sed commutasse se probant pristinam passionem. Nam nimia devincti diligentia erga curam psiathii, sportellae, saccelli, codicis, mattae, aliarumque similium rerum, quamvis vilissimarum, eadem tamen qua antea libidine detinentur. |
3 | Quae etiam tanta aemulatione custodiunt atque defendunt, ut pro ipsis adversus fratrem commoveri eos, et, quod est turpius etiam, litigare non pudeat. In quibus adhuc aegritudine cupiditatis pristinae laborantes, haec eadem quae usus corporis possidere monachum vel necessitas cogit, secundum numerum mensuramque communem non sunt habere contenti, in hoc quoque sui cordis avaritiam designantes, cum vel ea quibus uti necesse est, propensius student habere quam caeteri, vel excedentes diligentiae modum, peculiarius ea attentiusque custodiunt, et ab aliorum contrectatione defendunt, quae universis fratribus debent esse communia. |
4 | Quasi vero differentia tantummodo metallorum, et non ipsa passio cupiditatis habeatur innoxia, et cum pro rebus quidem magnis irasci non liceat, pro vilioribus vero hoc ipsum fecisse sine culpa sit; et non idcirco pretiosiores abiecerimus materias, ut facilius disceremus viliora contemnere. Quid enim differt, utrum quis perturbationem cupiditatis erga opes amplas atque magnificas, an erga viliores exerceat species? |
5 | nisi quod in eo reprehensibilior iudicandus est, quod qui maxima spreverit, minimis obligetur. Ideoque perfectionem cordis abrenuntiatio ista non obtinet; quia cum censum habeat pauperis, non abiicit divitis voluntatem. |