monumenta.ch > Cassianus > 12 > 20
Cassianus, Collationes, 1, 4, XIX. De triplici animarum statu. <<<     >>> XXI. De his qui, contemptis magnis, occupantur in parvis.

Cassianus, Collationes, 1, 4, CAPUT XX. De male abrenuntiantibus.

1 Denique, quod pudet dicere, ita plerosque abrenuntiasse conspicimus, ut [Tales etiam sui temporis monachos quosdam suis coloribus depingit ac perstringit D. Hieronymus epist. 4: Vidi, inquit, quosdam, qui postquam renuntiavere saeculo, vestimentis dumtaxat et vocis professione, non rebus, nihil de pristina conversatione mutarunt: res familiaris magis aucta, quam imminuta; eadem ministeria servulorum, idem apparatus convivii; in vitro et patella fictili [Aurum vocat res auro et magno pretio emptas, ait Marianus.] aurum comeditur; et inter turbas et examina ministrorum nomen sibi vindicant solitarii: qui vero pauperes sunt, et tenui substantiola, videnturque sibi scioli, pomparum ferculis similes procedunt in publicum, ut caninam exerceant facundiam. Plerique artibus et negotiationibus pristinis carere non possunt, mutatisque nominibus institorum, eadem exercent commercia; non victum et amictum (quod Apostolus praecipit I Tim. VI]), sed maiora quam saeculi homines emolumenta sectantes. Haec et alia D. Hieronymus huic loco consentanea.] nihil amplius immutasse de anterioribus vitiis ac moribus comprobentur, nisi ordinem tantummodo atque habitum saecularem [Vide collat. III, cap. III, VI et seq.]. Nam et acquirere pecunias gestiunt, quas nec ante possederunt; vel certe, quas habuerant, retinere non desinunt; aut, quod est lugubrius, etiam amplificare desiderant, sub hoc praetextu quod vel famulos suos semper exinde vel fratres alere se debere iustum esse contendunt, vel certe [Hunc locum etiam in editione Plantiniana vitiatum, additis quibusdam superfluis (quod in priori editione non animadverti) Ciaconius paucioribus verbis ita restituit, suffragantibus etiam Basileensi excuso et nonnullis mss., in quibus tamen est nonnulla diversitas. Nam alii habent: sub obtentu congregandi coetus reservant, cum, velut abbates, institui se posse praesumunt. Basileensis vero et alii: quos, velut abbates, instituere se posse praesumunt.] sub obtentu congregandi coetus reservant, quem velut abbates, instituere se posse praesumunt.
2 Qui si in veritate viam perfectionis inquirerent, hoc potius tota virtute perficere niterentur, ut scilicet exuti non solum pecuniis, sed etiam affectionibus pristinis et distentionibus universis, semetipsos singulares ac nudos ita sub seniorum imperio collocarent, ut curam non modo aliorum nullam, sed ne sui quidem gererent. Econtrario autem evenit ut dum fratribus praeesse festinant, numquam senioribus ipsi subiiciantur, et a superbia inchoantes, dum alios instituere cupiunt, nec discere ipsi, nec agere ea quae sunt Deo agenda mereantur. Quibus necesse est ut, secundum Salvatoris sententiam, caeci duces caecorum effecti, pariter in foveam cadant [Matth. XV]. Cuius superbiae licet unum sit genus, duplex tamen eius est species: una quae serietatem gravitatemque [Lips. in marg. severitatem, serenitatem, vel veritatem] iugiter ementitur; alia quae effrenata libertate in cachinnos fatuos risusque dissolvitur.
3 Et illa quidem taciturnitate congaudet, haec vero dedignatur silentio coarctari; nec confunditur passim proloqui, etiam res incongruas et ineptas, dum erubescit vel inferior caeteris vel indoctior iudicari. Alia ob elationem, clericatus ambit officium, altera despicit, utpote iudicans illud aut dignitati pristinae, aut vitae ac natalium suorum meritis incongruum vel indignum.
4 Quarum quae deterior pronuntianda sit, uniuscuiusque discutiat ac perpendat examen. Unum sane atque [Sciendum enim, ait D. Gregorius (Lib. XXXV Mor. c. 13), quod numquam per obedientiam malum fieri, aliquando autem debet per obedientiam bonum quod agitur intermitti. Neque enim mala in paradiso arbor exstitit, quam Deus homini ne contingeret interdixit: sed ut per melius obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat ut hunc etiam a bono prohiberet, quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans auctori suo se subditum humilius exhiberet. Haec Gregorius. Hinc veri obedientes a D. Benedicto describuntur (Cap. 5 Regulae), qui relinquentes statim quae sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, mox exoccupatis manibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientiae pede iubentis vocem factis sequuntur, etc.] idem inobedientiae genus est, vel propter operationis instantiam, vel propter otii desiderium, senioris violare mandatum, tamque dispendiosum est pro somno quam pro vigilantia monasterii statuta convellere. Tantum denique est abbatis transire praeceptum ut legas, quantum si contemnas, ut dormias; nec alius superbiae fomes est pro ieiunio fratrem quam pro refectione contemnere, nisi quod perniciosiora et a remediis longinquiora sunt vitia quae sub specie virtutum et imagine spiritalium rerum videntur emergere, quam illa quae ex aperto pro carnali voluptate [Lips. in marg. voluntate] gignuntur. Haec enim velut palam expositi ac manifesti languores [Lips. in marg. languoris], et arguuntur cominus, et sanantur; illa vero, dum praetextu virtutum teguntur, incurata perdurant, et deceptos quosque periculosius faciunt ac desperatius aegrotare.
Cassianus HOME

bav560.63 csg574.96 ubbB_V_0013.47v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik