Cassianus, Collationes, 1, 4, CAPUT XIX. De triplici animarum statu.
1 | Daniel: Secundum definitionem Scripturae tres sunt animarum status. Primus carnalis, secundus animalis, tertius spiritalis [Vide Augustinum lib. LXXXIII, quaest. IV, 67]. Quos in Apostolo ita legimus designari. Nam de carnali dicitur: Lac vobis potum dedi, non escam, necdum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis, adhuc enim estis carnales [I Cor. III]. Et iterum: Ubi enim est inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis [Ibid.]? De animali quoque taliter commemoratur: Animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei: stultitia enim est illi [I Cor. II]. De spiritali vero: Spiritalis autem examinat omnia; ipse autem a nemine iudicatur [Ibid.]. Et iterum: Vos qui spiritales estis, instruite eos qui eiusmodi sunt, in spiritu lenitatis [Galat. VI]. Itaque festinandum est nobis, ut cum renuntiantes desierimus esse carnales, id est, a saecularium coeperimus conversatione seiungi, et ab illa manifesta carnis pollutione cessare, spiritalem statum protinus apprehendere tota virtute nitamur, ne forte blandientes nobis quod videmur secundum exteriorem hominem huic renuntiasse mundo, vel carnalium fornicationum deseruisse contagia, tamquam qui summam perfectionis per hoc apprehenderimus, remissiores deinceps erga emundationem caeterarum passionum lentioresque reddamur, et inter utraque detenti gradum spiritalis profectus assequi nequeamus, existimantes ad perfectionem nobis abunde sufficere quod exteriore homine videamur de conversatione mundi huius ac voluptatibus segregari, vel quod immunes simus a corruptela et commixtione carnali, et ita inventi in illo tepido statu, qui deterrimus iudicatur, evomendos nos ex ore Domini secundum eius sententiam noverimus, ita dicentis: Utinam calidus esses aut frigidus; nunc autem tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo [Apoc. III]. Nec immerito eos Dominus quos iam in visceribus receperat charitatis, noxie tepefactos, cum quadam convulsione pectoris sui evomendos esse pronuntiat; qui cum salutarem quodammodo ei potuissent praebere substantiam, avelli ab eius visceribus maluerunt, tanto deteriores effecti illis qui numquam ori Dominico illati sunt cibis, quanto id quod nausea compellente proiicimus, odibilius detestamur. |
2 | Quidquid enim frigidum est, etiam ore nostro susceptum vertitur in calorem, et salutifera suavitate percipitur; quod autem semel vitio perniciosi teporis abiectum est, non dicam labiis admovere, sed etiam eminus intueri sine ingenti horrore non possumus. Rectissime ergo pronuntiatur esse deterior, quia facilius ad salutarem conversationem ac perfectionis fastigium carnalis quis, id est, saecularis vel gentilis, accedit, quam is qui professus monachum, nec tamen viam perfectionis arripiens secundum regulam disciplinae, ab illo semel spiritalis fervoris igne discessit. |
3 | Ille namque corporalibus saltem vitiis humiliatus, atque immundum se sentiens contagione carnali, ad fontem verae purificationis ac perfectionis culmen, quandoque compunctus, accurrit, et horrescens illum, in quo est, infidelitatis gelidissimum statum, spiritus ardore succensus, ad perfectionem facilius convolabit. Nam qui semel, ut diximus, tepido exorsus initio monachi coepit abuti vocabulo, nec tamen humilitate ac fervore quo debuit iter huius professionis arripuit, infectus semel hac miserabili lue, et in ea quodammodo resolutus, nec ex se ulterius perfecta sapere, nec alterius poterit monitis erudiri. |
4 | Dicit enim in corde suo, secundum illam Domini sententiam, quia dives sum et locuples, et nullius egeo. Cui illud quoque quod subsequitur, consequenter aptabitur: Tu autem es miser et miserabilis, et pauper et caecus et nudus [Apoc. III]: in eo factus etiam saeculari deterior, quod nec miserum se nec caecum ac nudum aut emendatione dignum, vel egere monitis alicuius aut institutione, cognoscit, et ob hoc nec exhortationem quidem ullam verbi salutaris admittit, non intelligens ipso monachi se nomine praegravari ac deprimi opinione cunctorum, qua dum creditur ab omnibus sanctus, et velut Dei famulus colitur, necesse est ut in futuro vehementiori iudicio poenaeque subdatur. Postremo quid diutius immoramur in his quae nobis experimento satis comperta sunt ac probata? |
5 | Frequenter enim vidimus de frigidis atque carnalibus, id est, de saecularibus ac paganis, ad spiritalem pervenisse fervorem, de tepidis atque animalibus omnino non vidimus. Quos etiam per prophetam ita legimus Dominum detestari, ut spiritalibus viris atque doctoribus praecipiatur, ut ab eis monendis docendisque discedant, et nequaquam velut in sterili atque infructuosa terra noxiisque sentibus occupata semen verbi salutaris expendant; sed ut contemnentes eam, novam potius excolant terram, id est, erga paganos ac saeculares omnem doctrinae culturam ac verbi transferant salutaris instantiam, quod ita legitur: Haec dicit Dominus viro Iuda et habitatoribus Ierusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas [Ierem. IV]. |