monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, Collationes, 1, 4, XVII. De eunuchorum tepore <<<     >>> XIX. De triplici animarum statu.

Cassianus, Collationes, 1, 4, CAPUT XVIII. Interrogatio quid intersit inter carnalem et animalem.

1 Germanus: De utilitate colluctationis quae inter carnem et spiritum suscitatur, quantum videtur nobis evidenter expressum est, ita ut eam ipsis quodammodo manibus nostris palpabilem factam esse credamus. Et idcirco hanc quoque rationem nobis similiter cupimus aperiri, quid intersit inter carnalem et animalem virum, vel quemadmodum animalis carnali possit esse deterior.
Cassianus HOME

bav560.59 csg574.94 ubbB_V_0013.46v