monumenta.ch > Cassianus > 17
Cassianus, Collationes, 1, 4, XVI. De incentivis carnis, quibus, nisi humiliaremur, gravius rueremus. <<<     >>> XVIII. Interrogatio quid intersit inter carnalem et animalem.

Cassianus, Collationes, 1, 4, CAPUT XVII. De eunuchorum tepore

1 Denique in his [Spadones corpore sunt, qui apud Matthaeum dicuntur eunuchi de matris utero sic nati, vel qui facti sunt ab hominibus; spadones vero sive eunuchi spiritu, non corpore, dicuntur, qui se castraverunt propter regnum coelorum, spiritali scilicet castratione, id est, voto perpetuae continentiae. Quod autem hic de spadonibus eorumque proprietatibus dicitur, clarius itidem repetitur et explicatur collat. 7 cap. 12.] qui spadones sunt corpore, idcirco hunc animi teporem plerumque inesse deprehendimus, quia velut soluti ab hac necessitate carnali, nec labore continentiae corporalis, nec contritione cordis se aestimant indigere; et hac securitate resoluti, numquam perfectionem cordis, sed nec spiritalium quidem vitiorum purgationem vel quaerere in veritate, vel possidere festinant.
2 Qui status, a carnali qualitate descendens, efficitur animalis, qui est proculdubio deterior gradus; ipse est enim qui, de frigido ad tepidum transiens, detestabilior Domini voce signatur.
Cassianus HOME

bav560.58 csg574.93 ubbB_V_0013.46v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik