1 | Huius igitur puritatis elationem perniciosiorem futuram cunctis sceleribus atque flagitiis, et ob hanc nihil nos emolumenti consecuturos pro qualibet castitatis integritate, [Virtutes angelicae, id est, ipsi angeli mali, sive daemones, ob solam superbiam e coelo deiecti, de quibus supra cap. 14. Sumitur autem dupliciter hoc vocabulum cum angelis tribuitur: 1o generatim et promiscue pro quovis ordine angelorum, ut hic; nam angelos de quovis ordine cecidisse communis est sententia. Sic Matthaei XXIV: Et Virtutes coelorum commovebuntur, vel, ut habet Marcus cap. 13: Virtutes quae in coelis sunt, movebuntur. Ubi angelos coelorum virtutes appellari docent Origenes, Chrysostomus, Beda et alii; quemadmodum in praefatione Missae dicuntur coeli, coelorumque virtutes. 2o Speciatim pro certo ordine seu choro angelorum ab aliis distincto, qui secundus et medius secundae hierarchiae, secundum Dionysium Areop., vel primus tertiae, secundum Gregorium (Vide collat. 8 cap. 15). Sic I Corin. XV: Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Et I Petr. IV: Subiectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.] testantur illae virtutes quarum superius fecimus mentionem, quae cum nullas huiusmodi titillationes carnis habuisse credantur, ob solam cordis elationem perpetua ruina de sublimi coelestique statione deiectae sunt. |
2 | Essemus itaque penitus absque remedio tepidi, utpote non habentes indicem negligentiae nostrae, vel in corpore nostro aut in conscientiis propriis insidentem, nec studeremus ad perfectionis umquam pervenire fervorem; sed nec frugalitatis quidem districtionem vel continentiae teneremus, nisi nos haec titillatio carnis increscens humiliaret atque retunderet, et adversus spiritalium quoque vitiorum purgationem sollicitos redderet et intentos. |