1 | Primo quod desidias ac negligentias nostras statim arguit, et, ut quidam diligentissimus paedagogus, a districtionis et disciplinae linea numquam nos deviare concedens, si paululum quid securitas nostra mensuram congruae severitatis excesserit, flagellis incentivorum stimulat confestim et increpat, atque ad competentem revocat parcitatem. |
2 | Secundo quod pro castimoniae ac puritatis integritate, cum Dei gratia concedente, ita nos longo tempore a genitali pollutione viderimus immunes, ut ne ipsa quidem simplici commotione carnis ulterius nos inquietandos esse credamus, et per hoc, velut qui non gestemus corruptelam carnis, in secretis conscientiae nostrae fuerimus elati, suo nos rursum, quamvis quieto ac simplici, visitans fluxu humiliat ac retundit, nosque homines esse stimulis suis admonet. Quodammodo enim cum in caeteris generibus vitiorum et quidem gravioribus magisque noxiis indifferentius soleamus incurrere, nec tam facile in eorum compungamur admissu, in hoc peculiarius humiliatur conscientia nostra, perque hanc illusionem neglectarum quoque passionum recordatione mordetur, evidenter intelligens immundam se factam naturalibus incentivis, quae cum esset immundior spiritalibus vitiis, ignorabat; et recurrens protinus ad emendationem anterioris ignaviae, commonetur nec super successibus praeteritae puritatis debere confidere, quam se perspicit pusillum quid declinantem a Domino perdidisse, nec posse huius purificationis donum nisi per solius Dei gratiam possideri, docentibus nos quodammodo ipsius rei experimentis, ut si integritatem cordis perpetuo consequi delectamur, humilitatis studeamus virtutem iugiter obtinere. |