monumenta.ch > Cassianus > 13 > 14
Cassianus, Collationes, 1, 4, XIII. De utilitate cunctationis quae ex colluctatione oritur carnis et spiritus. <<<     >>> XV. Quid nobis prosit carnis adversus spiritum concupiscentia.

Cassianus, Collationes, 1, 4, CAPUT XIV. De inemendabili malitia spiritalium nequitiarum.

1 [Angelos sive bonos, sive malos, spirituales et incorporeas esse substantias docent Patres (S. Th. I part., q. 51), Dionysius Areop. Coelest. Hierar. cap. 2 et de Div. Nom. cap. 4, Gregorius Nazianzenus orat. 2 de Theologia, Chrysostomus homil. 22 in Genesim, Damascenus lib. II de Fide Orthod. cap. 3, et Gregorius Magnus VIII Moral. cap. 9. Et in concilio Lateranensi, cap. Firmiter, ita definitum: Deus ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corpoream, angelicam videlicet et mundanam. Ubi spiritalis creatura opponitur corporeae. Aliter tamen docet abbas Serenus collatione septima cap. 13, ubi angelos fatetur spiritalis quidem esse naturae, non tamen omnino incorporeae. Quod etiam sensisse videtur D. Augustinus pluribus in locis, ubi spiritalia quaedam, id est, aerea corpora, tam angelis quam daemonibus tribuit, ex Platonicorum sententia.] Spiritalis namque substantia, nec ulla carnis soliditate devincta, ut excusationem exortae in se pravae non recipit voluntatis, ita veniam malignitatis excludit, quia nulla quemadmodum nos ad peccandum impugnatione carnis extrinsecus lacessita est, sed vitio solius malae voluntatis accensa, et [Damascenus, loco supra citato: Inadeptivus poenitentiae est angelus, quia incorporalis est. Nam homo propter substantiae infirmitatem poenitentiam consecutus est. Et cap. sequenti: Scire oportet quoniam quod hominibus est mors, hoc angelis est lapsus. Post lapsum enim non est illis poenitentiae locus, ut neque post mortem hominibus. Quod non sic accipiendum est, tamquam natura angelica prae humana fuerit restitutionis incapax, aut irreparabilis suo Conditori, sed quia iustissimum fuit ut sicuti hominum via, qua mereri ac proficere aut resipiscere possint, morte terminatur, ita et angelorum via, ex ordinatione Conditoris, lapsu finiretur; non ergo tam propter naturarum diversitatem quam propter iustissimam Dei ordinationem id evenit, ut angelus post lapsum reparari non possit. Huius autem ordinationis divinae, cur scilicet post lapsum et primum peccatum diabolus statim damnatus sit, et omni spe ac remedio consequendae veniae et reparationis destitutus, duplex causa hic tangitur, quam et D. Gregorius expressit IV Moralium cap. 9, ex quo totus hic locus aptissime illustretur. Duas, inquit, ad intelligendum se creaturas fecerat Deus, angelicam videlicet et humanam: utramque vero superbia perculit, atque a statu ingenitae rectitudinis fregit (Vide S. Thomam I part., q. 64, a. 2). Sed una tegmen carnis habuit, alia vero nihil infirmum de carne gestavit. Angelus namque solummodo spiritus, homo vero et spiritus est et caro. Misertus ergo Creator ut redimeret, illam ad se debuit reducere, quam in perpetratione culpae ex infirmitate aliquid constat habuisse; et eo amplius debuit apostatam angelum repellere, quo cum a persistendi fortitudine corruit, nihil infirmum ex carne gestavit. Unde recte Psalmista cum misertum Redemptorem hominibus diceret, ipsam quoque causam misericordiae expressit dicens: Et memoratus est quia caro sunt; ac si diceret: Quo eorum infirma vidit, eo districte culpas punire noluit. Est adhuc aliud quo et perditus homo reparari debuit, et superbiens spiritus reparari non possit, quia nimirum angelus sua superbia cecidit, hominem vero aliena prostravit. Tertiam rationem affert D. Augustinus Enchirid. cap. 29, cur scilicet Deus non angelicam, sed humanam naturam reparare voluerit, quod uno peccante homine, totum in eo perierat genus humanum, non autem uno cadente angelo, caeteri omnes ceciderunt. Placuit itaque, inquit, universitatis creatori atque moderatori Deo, ut quoniam non tota multitudo angelorum Deum deserendo perierat, ea quae perierat in perpetua perditione remaneret; quae autem cum Deo, illa deserente, perstiterat, de sua certissime cognita semper futura felicitate secura gauderet; alia vero creatura rationalis, quae in hominibus erat, quoniam peccatis atque suppliciis, et originalibus et propriis, tota perierat, ex eius parte reparata, quod angelicae societati ruina illa diabolica minuerat suppleret. Haec Augustinus. Verum adversus primam illam rationem a D. Gregorio allatam obiiciet fortasse quispiam hominem in statu innocentiae carnem habuisse plane subiectam et obsequentem spiritui, immo tum non minus propensam ad bonum quam modo est ad malum. Quid ergo est quod infirmitati carnis tribuitur hominis lapsus, et misericordiae ratio erga eum potius quam erga angelos exercendae a D. Gregorio et aliis Patribus hac consideratione assignatur? R. quamvis in statu innocentiae nulla esset rebellio carnis adversus spiritum in homine, caro tamen, sive appetitus sensitibus, suapte natura seu motu naturali ferebatur in suum obiectum sensibile et corporeum: proinde indigebat imperio ac freno rationis, necnon subsidio gratiae divinae, quo in officio et suis limitibus contineretur. Quare hac ex parte fragilior et ad peccandum proclivior, ac proinde venia dignior fuit homo (utpote duabus partibus compositus) quam angelus, qui nullum habuit huiusmodi obiectum ansamque peccandi, nisi propriam voluntatem, cum sit omnino incorporeus et spiritalis. Vide D. Prosperum lib. I de Vita Contemplativa cap. 3, et Fulgentium lib. de Fide cap. 3.] ob hoc sine venia peccatum et languor sine remedio est. [Has duas utilitates cum aliis item duabus, superius expressimus. Vide Cassianum lib. XII Institut. cap. 20, 21 et 23, et ibidem notata (Cap. 13).] Sicut enim nulla sollicitante terrena materia corruit, ita nec indulgentiam quidem aut locum poenitudinis obtinere potest.
2 Quibus ex rebus evidenter colligitur quod non solum noxia non sit haec quae contra se invicem suscitatur in nobis carnis spiritusque contentio, verum etiam multam nobis conferat utilitatem.
Cassianus HOME

bav560.56 csg574.92 ubbB_V_0013.45v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik