1 | In tantum vero [Colligit ex dictis aliquot utilitates, quae nobis ex colluctatione ac dissidio carnis et spiritus proveniunt. Prima utilitas est salutaris cunctatio et dilatio qua fit ut mala quae animo concepimus tardius exsequamur, corporis mole praepediti, et facilius ab eis revocemur poenitentia ducti. Hinc Poeta: Differ, habent parvae commoda magna morae. Secunda, facilior apud Deum excusatio et veniae consecutio, ratione infirmitatis et fragilitatis humanae, cuius obtentu toties Psalmista divinam misericordiam commovet et implorat, dicens: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum, etc., quod angeli dicere non possunt, quibus, cum sint incorporei, nulla suppetit excusatio infirmitatis, ut hic dicitur. Tertia, maior cautela et sollicitudo, ut de hoste, praesertim domestico, numquam securi, cautius nobis invigilemus et prospiciamus. Quis enim, hoste praesente, eoque infestissimo, non sibi caveat, seseque muniat? Quarta, humiliatio, qua etiam viri spiritales et perfecti ob carnis infirmitatem et immunditiam, quam patiuntur inviti, salubriter humiliantur, ne de suis virtutibus ac divinis beneficiis extollantur. Si enim Apostolo Paulo, ne magnitudo revelationum eum extolleret, datus est stimulus carnis suae, angelus Satanae, qui eum colaphizaret (Vide Ioan. Climacum gradu 15); quid mirum si aliis? Has duas utilitates prosequitur cap. 15 et sequentibus (II Cor. 12). Caeterum, quamvis ex his recte colligatur, ut colligit Auctor, utcumque saltem et secundum quid, sive occasionaliter, bonam esse et ad multa nobis utilem carnis et spiritus colluctationem, ideoque divina dispensatione seu dispositione in nobis etiam post baptismum remanere ad agonem, ut dictum est: fatendum tamen concupiscentiam carnis adversus spiritum ex se simpliciter esse malam et vitiosam; non quia sit proprii nominis peccatum, sed quia vitium, et defectus naturae, ordini et aequitati naturali repugnans, qua par est inferiora superioribus subesse; cum econtrario per concupiscentiam pars animae inferior superiori, id est, rationi repugnet, legi mentis non pareat, spiritui obluctetur, et, quod peius est, ad peccatum trahat. Unde et Apostolus expresse malum nominat, Rom. VII, cum ait: Malum adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio, ubi per malum adiacens nihil aliud intelligi potest, nisi concupiscentia carnis, quam ibidem vocat Apostolus legem membrorum, et legem peccati repugnantem legi mentis (Vide Bellarm. de Amiss. gratiae lib. VI cap. 14). Quod et contra Pelagianos accurate docet D. Augustinus, et multis rationibus et auctoritatibus antiquorum Patrum confirmat, lib. II in Iulianum, inter alia scribens, legem peccati, quae inest hominis membris repugnans legi mentis, qua caro concupiscit adversus spiritum, etiam baptizatis ingerere pugnandi necessitatem. Et contra quid, inquit, nisi contra malum, non substantiam, sed substantiae vitium, Dei gratia nos regenerante, non imputandum, Dei gratia iuvante, frenandum?] utilis nobis ex huius pugnae diversitate cunctatio nascitur, et salutaris ex hac concertatione dilatio, ut, resistente soliditate corporea, dum ab eorum effectu quae nequiter mente concipimus retrahimur, nonnumquam in meliorem statum, seu poenitudine subsequente, seu emendatione quadam, quae solet procrastinatione operis et recogitatione interveniente descendere, corrigamur. |
2 | Denique hos quos intelligimus ad voluntatum suarum desideria perficienda nullo carnis obstaculo retardari, daemones scilicet ac spiritales nequitias, et quidem cum sint de eminentiore angelorum ordine devoluti, detestabiliores esse hominibus contemplamur, eo quod, possibilitate eorum desideriis adiacente, [Non quod iudicio ac voluntate prorsus inflexibili atque immobili praediti sint, ut nonnulli volunt (S. Thom. I part., q. 64, art. 2); sed quia nullo carnis impedimento aut remora detinentur, quominus animo concepta continuo exsequantur.] id quod nequiter semel conceperint irrevocabili malo perficere non morentur: quia sicut est animus eorum velox ad excogitandum, sic ad perficiendum pernix et absoluta substantia; et dum suppeditat eis prona facilitas ea quae voluerint peragendi, conceptum malum nulla intercedens deliberatio salutaris emendat. |