Cassianus, Collationes, 1, 4, CAPUT XII. Quae sit voluntas nostra, quae inter concupiscentiam carnis et spiritus ponitur.
1 | Inter has igitur utrasque concupiscentias, animae voluntas in meditullio quodam vituperabiliore consistens, nec vitiorum flagitiis oblectatur, nec virtutum doloribus acquiescit, sic quaerens a passionibus carnalibus temperari, ut nequaquam velit dolores necessarios sustinere, sine quibus desideria spiritus nequeunt possideri, absque castigatione carnis castimoniam cupiens corporis obtinere, sine vigiliarum labore cordis acquirere puritatem, cum requie carnis spiritalibus virtutibus exuberare, absque ullius exasperatione convicii patientiae gratiam possidere, humilitatem Christi sine honoris mundani exercere iactura, religionis simplicitatem cum saeculi ambitione sectari, Christo cum hominum laude ac favore servire, districtionem veritatis sine cuiuspiam vel tenui offensione proferre. |
2 | Postremo sic vult futura consequi bona, ut praesentia non amittat. Quae voluntas numquam nos ad perfectionem veram faceret pervenire, sed in tepore quodam deterrimo collocaret, talesque faceret quales illi sunt qui in Apocalypsi increpatione Domini castigantur: Scio opera tua, quia neque calidus es, neque frigidus; utinam frigidus esses aut calidus: nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo [Apoc. III]; nisi hunc tepidissimum statum altrinsecus haec insurgentia bella disruperint. |
3 | Nam cum famulantes huic voluntati nostrae ad hanc remissionem voluerimus nosmetipsos paululum relaxare, confestim aculei carnis insurgunt, suisque nos vitiis et passionibus sauciantes, nequaquam in illa, qua delectamur, puritatis qualitate stare permittunt, atque ad illam quam horremus frigidam voluptatem, plenamque sentibus pertrabunt viam. |
4 | Rursus si spiritus fervore succensi, opera carnis volentes exstinguere, sine ullo respectu fragilitatis humanae, totos nosmetipsos tentaverimus ad immoderata virtutum studia cordis elatione conferre, interpellans imbecillitas carnis ab illa reprehensibili nimietate spiritus revocat ac retardat; et ita fit ut, utraque concupiscentia tali colluctatione alterna sibimet repugnante, animae voluntas, quae nec totam se carnalibus desideriis dedere, nec virtutum vult laboribus desudare, quodammodo iusto moderamine temperetur, dum haec inter utraque contentio, illam perniciosiorem excludens animae voluntatem, ut quamdam aequitatis libram in statera nostri corporis collocat, quae spiritus carnisque confinia iusto discernit examine, nec a dextris mentem spiritus ardore succensam, nec a laeva carnem vitiorum aculeis praeponderare permittit. |
5 | Dum haec pugna quotidianis diebus utiliter exagitatur in nobis, ad illud quartum quod nolumus salubriter venire compellimur, ut puritatem cordis non otio nec securitate, sed iugi sudore et contritione spiritus acquiramus, castitatemque carnis districtis ieiuniis, fame, siti ac vigilantia retineamus; directionem etiam cordis, lectione, vigiliis, oratione continua, et solitudinis squalore capiamus; patientiam tribulationum exercitiis retentemus, cum blasphemiis et opprobriorum saturitate nostro serviamus Auctori; veritatem cum invidia mundi istius et inimicitiis, si necesse fuerit, exsequamur; et tali colluctatione in nostro corpore militante, protractis nobis ab hac ignava securitate, atque ad istum quem volumus laborem ac virtutum studia provocatis, aequitas optime media retineatur, et tepidum nostrae voluntatis arbitrium, hinc spiritus fervor, illinc carnis gelidissimus rigor moderatissimo calore contemperent, ac neque ad effrenata vitia mentem pertrahi concupiscentia spiritus sinat, nec rursum ad virtutum irrationabiles appetitus fragilitas carnis spiritum patiatur extolli; ne vel inde omnigenum pullulent fomites vitiorum, vel hinc elatio morbi principalis emergens, telo nos superbiae graviore confodiat: sed pugnae horum iusta aequilibratio succedens sanam et moderatam inter utramque virtutem reservet viam, itinere regio docens militem Christi semper incedere. Atque ita fit, ut cum pro tepore huius, quam diximus, ignavissimae voluntatis propensius mens ad desideria carnis fuerit devoluta, spiritus concupiscentia refrenetur, nequaquam eo vitiis acquiescente terrenis; rursumque si immoderato fervore per excessum cordis ad impossibilia fuerit spiritus noster et inconsiderata praereptus, infirmitate carnis ad iustum retrahatur examen, et transcendens voluntatis nostrae tepidissimum statum commodissima temperie planoque tramite cum sudoris industria viam perfectionis incedat. |
6 | Simile quid etiam in illius turris exstructione legimus a Domino dispensatum in libro Geneseos, ubi linguarum oborta repente confusio sacrilegos ausus hominum nefandosque compescuit [Genes. XI]. Permansisset enim etiam ibi adversus Deum, immo adversus eos qui divinam eius attentare coeperant maiestatem, consensus noxius, nisi eos dispensatione Dei repugnans inter se diversitas linguae per dissonantiam vocis in meliorem statum proficere compulisset, et quos ad excidium sui animaverat perniciosa consensio, ad salutem revocasset bona utilisque discordia, incipientes scilicet humanam fragilitatem intercedente divisione sentire, quam per noxiam conspirationem elati antea nesciebant. |