monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 1, 4, X. Quod vocabulum carnis non in una significatione ponatur. <<<     >>> XII. Quae sit voluntas nostra, quae inter concupiscentiam carnis et spiritus ponitur.

Cassianus, Collationes, 1, 4, CAPUT XI. Quid in hoc loco caro ab Apostolo nominetur, et quid sit concupiscentia carnis.

1 Quamobrem in hoc loco [Ex illis verbis Apostoli: Caro concupiscit adversus spiritum, etc. Manichaei olim statuere conati sunt duas esse naturas in homine: alteram bonam a Deo conditam, alteram malam a daemone auctore profectam, quae in carne inhabitans per carnem concupiscit adversus spiritum. At id non solum impie, sed etiam imperite ab eis excogitatum. Eadem namque prorsus est anima quae per carnem concupiscit, secundum carnalem appetitum, et quae per spiritum concupiscit iuxta appetitum rationalem. Constat enim in anima hominis duplicem esse vim appetitivam: alteram rationis expertem, quam appellamus appetitum sensitivum, quia versatur circa delectationes sensuum; alteram quae est rationis particeps, quam voluntatem appellamus (August. ad Quodvultdeum; Gregor. XXXII Moral. cap. 10). Haec per gratiam sanata et renovata concupiscit ex directione spiritus spiritalia bona. Eadem igitur est anima quae secundum diversas vires adversus seipsam pugnat. Proinde cum hic dicit abbas carnem et spiritum non significare hominis substantiam, intellige quatenus substantia est, sed quatenus carnalis, vel spiritalis, id est, quatenus appetitui sensitivo et carnali, vel spiritali, id est, rationali obtemperans. Idem enim est, sive dicatur caro, sive anima, vel homo quatenus carnalis. Caeterum D. Augustinus non modo eamdem animam diversis motibus aestuantem secundum diversos et contrarios appetitus hoc dissidium sentire scribit, verum etiam vim rationalem. Docet enim eamdem hominis voluntatem litigare, rixari, ac pugnare secum, dum ex Spiritus sancti inspiratione tota vult aeternis bonis inhaerere, ex pondere vero carnalis consuetudinis vult adhuc terrenis commodis et delectationibus frui. Sic enim ipse quas initio suae conversionis pateretur difficultates et ambiguitates exponit lib. VIII Confessionum cap. 5: Velle meum tenebat inimicus, et inde mihi catenam fecerat, et constrinxerat me. Quippe ex voluntate perversa facta est libido; et dum servitur libidini, facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. Quibus, quasi ansulis quibusdam sibimet innexis (unde catenam appellavi), tenebat me dura servitus. Voluntas autem nova, quae mihi esse coeperat, ut te gratis colerem, fruique te vellem, Deus, sola certa iucunditas, nondum erat idonea ad superandam priorem vetustate roboratam. Ita duae voluntates meae, una vetus, alia nova, illa carnalis, ista spiritualis, confligebant inter se, atque discordando dissipabant animam meam. Sic intelligebam meo ipsius experimento id quod legeram, quomodo caro concupisceret adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec Augustinus, quibus illustrari poterunt quae sequenti capite de media quadam voluntate inter utramque concupiscentiam carnis et spiritus disseruntur.] carnem non hominem, id est, hominis substantiam, sed voluntatem carnis et desideria debemus pessima accipere: sicut nec spiritum quidem aliquam rem substantialem, sed animae desideria bona et spiritalia designare. Quem sensum idem beatus Apostolus superius evidenter expressit, ita dicens: Dico autem, spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
2 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem. [Quia motus spiritus contrarii sunt motibus carnis, ut dictum est. Caro enim sollicitat ad turpia, spiritus vero invitat ad honesta, quod postmodum longa et diserta antithesi explicatur; nec refert sive spiritus accipiatur pro Spiritu sancto, ut videtur Apostolico contextui magis quadrare; sive pro spiritu humano, quatenus tamen a Spiritu sancto sanatus ab eodem regitur et gubernatur. Nam Spiritus sanctus, ait D. Thomas (1-2, q. 70, art. 4), movet humanam mentem ad id quod est secundum rationem, vel potius ad id quod est supra rationem; appetitus autem carnis, qui est appetitus sensitivus, trahit ad bona sensibilia, quae sunt infra hominem: unde sicut motus sursum et deorsum contrariantur in naturalibus; ita in operibus humanis, contrariantur opera carnis fructibus sive operibus spiritus.] Haec autem invicem adversantur sibi, ut non quaecumque vultis, illa faciatis [Gal. V]. Quae cum utraque desideria, id est, carnis et spiritus in uno eodemque sint homine, intestinum quotidie intra nos geritur bellum, dum concupiscentia carnis quae praecipitanter fertur ad vitia, his quae ad praesentem requiem pertinent, deliciis gaudet.
3 Quibus econtra concupiscentia spiritus adversata, ita desiderat tota spiritalibus studiis inhaerere, ut etiam necessarios carnis usus optet excludere, sic illis iugiter occupari cupiens, ut nullam penitus fragilitati eius curam cupiat impartiri. Caro luxuriis ac libidine delectatur, spiritus ne ipsis quidem naturalibus desideriis acquiescit.
4 Illa concupiscit satiari somno, repleri cibo; hic vigiliis et ieiuniis ita saginatur, ut ne ad ipsum quidem necessarium vitae usum somnum cibumque velit admittere. Illa cupit exuberare copiis universis, hic ne ipsius quidem exigui panis quotidianam substantiam habere contentus est. Lavacris illa nitescere et quotidianis adulantium cuneis appetit constipari, hic squalore sordium et inaccessibilis eremi vastitate congaudet, cunctorumque mortalium praesentiam perhorrescit.
5 Honoribus illa et laudibus hominum confovetur, hic irrogatis sibi persecutionibus iniuriisque laetatur.
Cassianus HOME

bav560.51 csg574.88 ubbB_V_0013.44r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik