Cassianus, Collationes, 1, 4, CAPUT X. Quod vocabulum carnis non in una significatione ponatur.
1 | Vocabulum carnis in Scripturis sanctis multifarie legimus nominari: nam nonnumquam significat hominem integrum, id est, qui ex corpore constat et anima; ut ubi [Ioan. I]: Et verbum caro factum est; et (Isaiae XL et Lucae III): Videbit omnis caro salutare Dei nostri. Nonnumquam homines peccatores atque carnales; ut ibi [Genes. VI]: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod sint caro. |
2 | Interdum pro ipsis peccatis ponitur; ut ibi [Rom. VIII]: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Et iterum [I Cor. XV]: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Denique sequitur: Neque corruptio incorruptelam possidebit. Nonnumquam pro cognatione et propinquitate; ut ibi [II Reg. V]: Ecce nos os tuum, et caro tua sumus. Et Apostolus [Rom. XI]: Si quomodo in aemulationem inducam carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis. |
3 | Quaerendum ergo nobis est, secundum quam significationem ex his quatuor, carnem hic debeamus accipere. Manifestum namque est secundum illud quod positum est, Et verbum caro factum est; vel illud, Et videbit omnis caro salutare Dei, penitus stare non posse; sed neque secundum illud quod dicitur, Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, eo quod sunt caro; quia non, sicut ibi abrupte de homine peccatore, ita et hic ponitur caro, cum dicitur [Gal. IV]: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. |
4 | Neque enim de rebus substantialibus loquitur, sed actualibus, quae in uno eodemque homine vel pariter vel sigillatim cum quadam temporis vicissitudine et mutatione luctantur. |