1 | Daniel: Discernere divisiones et lineas quaestionum portio intellectus est, et maxima pars intelligentiae scire quid nescias. Propter quod dicitur (Proverb. XVII): Insipienti interroganti sapientia reputabitur, quia licet is qui interrogat, vim propositae quaestionis ignoret, tamen quia prudenter inquirit, et intelligit quod non intelligat, hoc ipsum illi reputatur ad sapientiam; eo quod quid nesciret, prudenter agnoverit. |
2 | Secundum divisionem itaque vestram tres hoc loco res ab Apostolo nominari videntur, concupiscentia carnis adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, quarum adversus se invicem pugna hanc videtur habere causam atque rationem, ut ea quae volumus, inquit, facere nequeamus. Quarta igitur superest causa, quam minime vidistis vos, ut illud scilicet quod nolumus, faciamus. Nunc ergo opus est nobis ut prius duarum concupiscentiarum vim, id est, carnis et spiritus agnoscamus, et ita demum quae voluntas sit nostra, quae inter utramque posita est, discutere valeamus; deinde quid possit voluntatis nostrae non esse, similiter discernamus. |