1 | Germanus: Licet nobis quidam intellectus in ea praelucere videatur, tamen quia necdum possumus Apostoli sententiam ad liquidum pervidere, volumus haec nobis apertius explanari. Tres enim res hic indicari videntur: prima carnis adversus spiritum pugna; secunda spiritus adversus carnem concupiscentia; tertia voluntas nostra, quae velut media ponitur, de qua dicitur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis. |
2 | Super qua re licet, ut dixi, suspiciones quasdam, ex his quae posita sunt, intelligentiae colligamus; volumus tamen, quia se huius Collationis occasio obtulit, aliquid nobis lucidius disputari. |