monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 1, 4, VI. Quod utile nobis sit interdum a Domino derelinqui. <<<     >>> VIII. Interrogatio quid sit quod in capitulo Apostoli post adversantes sibi concupiscentias carnis et spiritus, tertia adiiciatur voluntas.

Cassianus, Collationes, 1, 4, CAPUT VII. De utilitate eius pugnae quam Apostolus ponit in colluctatione carnis et spiritus.

1 [Lege sextam annotat. D. Cuychii ad finem operis.] Hanc pugnam utiliter nostris quoque membris insertam, etiam in Apostolo ita legimus (ad [Gal. V]. [Idem aliis verbis Apostolus ad Rom. VII: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Eodem spectat illud Matthaei XXVI: Spiritus quidem promptus est; caro autem infirma. Quod et ethnici suo modo videntur experti. Unde Ovidius VII Metamorph.: Mens aliud suadet: video meliora, proboque; Deteriora sequor. Quid porro per carnem et spiritum, sive per legem membrorum et legem mentis intelligatur, diserte et enucleate explicatur in sequentibus (Cap. 10 et 11). Tota vero huius loci disputatio eo spectat, ut intelligamus hoc bellum intestinum, seu concupiscentiam carnis adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (quae huic Collationi ut praecipuum praebuit argumentum, ita et titulum) nobis esse utilem ac salutarem, ideoque divina dispensatione seu providentia in nobis esse relictam et quodammodo invisceratam. Quod tamen intelligendum de carne, non secundum primaevam conditionem, in qua Adam et Eva conditi sunt, sed de carne peccato vitiata, licet per baptismum mundata: Manere enim in baptizatis concupiscentiam, seu fomitem, ut vocant, sancta synodus Trident. (Sess. 5, in decreto de Peccato origin.) secundum sanctorum Patrum doctrinam definivit: quae quidem, inquit (August. lib. de Pecc. Merit. cap. ult.), cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, sed viriliter per Christi Iesu gratiam repugnantibus non valet; quinimmo qui legitime certaverit, coronabitur. Et hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus (Rom. VI et VIII) peccatum appellat, eadem synodus declarat Ecclesiam catholicam numquam intellexisse peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est, et ad peccatum inclinat. Haec ibi. Ex quibus intelligimus hanc carnis et spiritus repugnantiam provenire ex relicta post peccatum propensione ad ea quae cuique parti unt commoda et amica. Nam caro quae sua sunt desiderat, et ad ea vehementer accenditur; contra vero spiritus, quae spiritalia sunt, et veritati ac honestati consentanea, expetit. Verum quaeri potest quomodo carni tribuatur actus concupiscendi, qui proprius est animae? Respondet D. Thomas (Comment. eius loci et 1-2, q. 70, art. 41), secundum D. Augustinum, quod caro dicitur concupiscere, in quantum anima secundum carnem affecta concupiscit: sicut oculus dicitur videre, cum potius anima vel ipse homo per oculos videat. Sic ergo anima per carnem concupiscit, quando ea quae delectabilia sunt secundum carnem expetit. Per se vero anima concupiscit, quando delectatur in his quae sunt secundum spiritum, ut sunt opera virtutum, contemplatio divinorum, et meditatio sapientiae, iuxta illud Sap. VI: Concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum. At dices: Si caro concupiscit per spiritum, quomodo concupiscit adversus eum? Respondet, in eo, quod concupiscentia carnis impedit concupiscentiam spiritus; cum enim anima circa sensibilia et inferiora, quae sunt carnis, occupatur et afficitur, retrahitur a superioribus, quae sunt spiritus (Vide notata infra ad cap. 13).] Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec autem invicem adversantur sibi, ut non quaecumque vultis, illa faciatis.
2 Habes et hic pugnam [Quomodo intelligat abbas Daniel hanc pugnam sive concupiscentiam carnis adversus spiritum, insertam et invisceratam membris nostris et corpori nostro procuratione divina, docte explicat Do. Cuychius in sua censura, quam videre lector meo consilio non omittet. Videndus porro etiam locus D. Augustini ab eo citatus lib. V contra Iulianum, sed praecipue cap. 5 eius libri, ubi inter alia refert Augustinus, exstitisse quosdam haereticos, Paternianos et Venustianos dictos, Manichaeis similes, qui dicebant, a lumbis usque ad pedes diabolum fecisse corpus hominis; superiores vero partes, Deum, velut supra basim aliquam collocasse; nihilque ab hominis studio requiri, quam ut anima (quam in corpore et stomacho habitare dicebant) munda servetur; pubem vero si omnibus flagitiorum oblinatur sordibus, ad suam non pertinere curam: ita ut semper ipsi libidini turpiter serviat, titulum ei propriae potestatis affingebant. Haec illi impuritatis defensores; quibus ipsum Augustinum favere ac patrocinari suis scriptis Iulianus ille impudenter obiiciebat. Quam calumniam refutans Augustinus: Ego, inquit, secundum catholicam fidem, totum hominem, totam scilicet animam, totumque corpus eius Deo summo et vero tribuo Creatori, diabolum autem dico humanam, vel aliquid eius non creasse, sed vitiasse naturam: contraque ipsam diabolicam plagam, quae Dei opitulatione sananda est, donec ab ea penitus liberemur, nobis esse pugnandum. Nec animam, qua corpus vivit, mundam, quantum in hac vita mundus homo est, posse servari, si concupiscentiae carnis ad flagitia perpetranda et quaeque immunda consenserit. Haec Augustinus, quae hic adscribere libuit ad ampliandam Cuychii elucidationem.] invisceratam quodammodo corpori nostro, dispensatione Domini procurante. Quidquid enim generaliter et sine alicuius exceptione omnibus inest, quid aliud iudicari potest, nisi ipsi humanae substantiae post ruinam primi hominis, velut naturaliter attributum, et quod universis congenitum concretumque deprehenditur, quomodo non credendum sit arbitrio Domini non nocentis, sed consulentis insertum?
3 Causam vero huius belli, id est, carnis et spiritus, hanc esse describit: [Ut, coniunctio, saepe non causam, sed eventum et consecutionem significat: quod Chrysostomus (Rom. X) et Damascenus in multis Scripturae locis fieri observarunt; unde non semper αἰτιατικός, sed ἐπιβατικός illis dicitur. Matth. II: Ut adimpleretur quod dictum est, etc.; Ioan. XII: Excaecavit oculos eorum, ut non videant, et XIII: Ut Scriptura adimpleretur; Rom. I: Tradidit eos in passiones ignominiae, ut faciant quae non conveniunt. Atque hoc modo etiam in istis verbis Apostoli hoc loco citatis, proprie et germane accipienda videtur. Non enim caro propterea, id est, eo fine, vel ob eam causam concupiscit adversus spiritum, etc., ut non quaecumque volumus, faciamus; sed ex illa repugnantia carnis et spiritus id nimirum consequitur, ut non quaecumque bona facere vellemus, faciamus, sicut ait Apostolus Rom. VII: Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago. At vero hic abbas ita hanc particulam accipit, ut causam denotet finalem. Vult enim causam belli huius, et pugnae carnis et spiritus hanc esse, ut bona quae volumus facere nequeamus, nimirum ad nostrum exercitium et agonem; quemadmodum ille Scipio Carthaginem stare volebat, ad Romanos in officio continendos. Neque vero per hoc tollitur liberum arbitrium. Nam libertas arbitrii, ait sanctus Thomas, in illis est, quae subsunt electioni, non autem omnia quae in nobis sunt, simpliciter subsunt nostrae electioni; sed secundum quid. Nam in specie possumus vitare hunc vel illum concupiscentiae vel iracundiae motum: at generatim omnes irae vel concupiscentiae motus vitare non possumus propter corruptionem fomitis, id est, proclivitatem ad malum ex peccato relictam. Verum hac de re plenius agendum erit ad collat. 13 et 21 (In Commentario). Scite vero et acute div. Thomas hoc in negotio quo de concupiscentiis agitur, distinguit quatuor genera hominum, quorum nullum facit quaecumque vult, sed diversa ratione. Nam intemperati, inquit, qui ex proposito sequuntur carnales passiones, secundum illud Proverb. II: Laetantur cum male fecerint. Faciunt quidem quod volunt in quantum ipsas passiones sequuntur; sed in quantum ipsa eorum ratio remurmurat et ei displicet, faciunt quae non volunt. Incontinentes autem, qui habent propositum abstinendi, et tamen a passionibus vincuntur, faciunt quidem quod non volunt, in quantum ipsas passiones contra eorum propositum sequuntur (Arist. lib. VII Ethic. cap. 4); et sic intemperati faciunt plus de eo quod volunt. Continentes autem, qui vellent omnino non concupiscere, faciunt quod volunt, dum non concupiscunt; sed quia omnino non concupiscere non possunt, faciunt quod nolunt. Temperati vero, quod volunt quidem faciunt, in quantum in carne domita non concupiscunt; sed quia non ex toto domari potest, quin in aliquo repugnet spiritui, sicut nec malitia in tantum crescere potest, quin ratio remurmuret, ideo cum aliquando concupiscunt, faciunt quod nolunt; plus tamen de eo quod volunt. Ita S. Thomas.] Ut non, inquit, quaecumque vultis, illa faciatis. Ergo id quod procuravit Deus, ut non posset a nobis impleri, id est, ut non quaecumque volumus, faciamus, quid aliud si impleatur credi potest esse quam noxium? Et est quodammodo utilis haec pugna dispensatione Dei nobis inserta, et ad meliorem nos statum provocans atque compellens, qua sublata proculdubio pax econtrario perniciosa succedet.
Cassianus HOME

bav560.48 csg574.86 ubbB_V_0013.43r