Cassianus, Collationes, 1, 4, CAPUT VI. Quod utile nobis sit interdum a Domino derelinqui.
1 | In tantum vero illum, quem diximus, abscessum, et, ut ita loquar, desertionem Dei, beatus David utilem esse cognovit, ut nequaquam maluerit orare ne a Deo penitus in nullo relinqueretur. Hoc enim sciebat incongruum esse vel sibi, vel humanae naturae ad quamlibet pervenienti perfectionem; sed temperari eam potius deprecatus sit, dicens: Non me derelinquas usquequaque [Psal. CXVIII]. Ac si diceret aliis verbis: Scio quod derelinquere soleas utiliter tuos sanctos, ut eos probes. |
2 | Aliter enim ab adversario tentari non possunt, nisi a te paulisper fuerint derelicti; et ideo non rogo ut numquam me derelinquas, quia non expedit mihi, ut non vel meam infirmitatem sentiens dicam: Bonum mihi quia humiliasti me [Psal. CXVIII]; vel exercitium non habeam praeliandi, quod sine dubio habere non potero, si mihi semper et indisrupte cohaeserit protectio divina. Suffultum namque me tua defensione tentare diabolus non audebit, illud obiiciens et exprobrans, vel mihi, vel tibi, quod adversus athletas tuos solet calumniosa voce proferre. |
3 | Numquid gratis Iob colit Deum: Nonne tu vallasti eum ac domum eius, universamque substantiam eius per circuitum [Iob. I]? Sed magis peto ne me usquequaque deseras, quod Graece dicitur μεχρὶ πρὸς ἀγαντεῖον, id est, usque ad nimietatem. Quantum enim mihi utile est si me paululum subrelinquas, ut desiderii mei constantia comprobetur, tantum noxium est si pro meritis ac delictis meis nimium me deseri patiaris; quia nulla virtus humana, si diutius in tentatione tuo deseratur auxilio, sua poterit constantia perdurare, et non protinus adversarii vel potentia vel factione succumbere, nisi tu ipse, qui es humanarum virium conscius, ac luctaminum moderator, non permiseris tentari nos super id quod possumus, sed feceris cum tentatione etiam exitum, ut sustinere possimus [I Cor. X]. Tale quid et in Iudicum libro, cap. III, super exterminatione gentium spiritalium, quae adversantur Israeli, mystice legimus designatum: Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem, et haberent consuetudinem cum hostibus praeliandi. |
4 | Et iterum post pauca: Dimisitque eos Deus, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audirent mandata Domini, quae praeceperat patribus eorum per manum Moysis, an non. Quam utique pugnam non invidens Deus quieti Israelis, nec male eidem consulens, sed sciens esse utilissimam, reservavit, ut dum gentium semper istarum impugnatione deprimeretur, numquam se sentiret auxilio Domini non egere, et ob id semper in eius meditatione et invocatione persistens, nec inertia solveretur, nec bellandi usum et exercitia virtutis amitteret. |
5 | Frequenter enim quos superare non potuerunt adversa, securitas et prosperitas deiecerunt. |