monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 1, 4, IV. Quod dispensationis ac probationis Dei duplex causa sit. <<<     >>> VI. Quod utile nobis sit interdum a Domino derelinqui.

Cassianus, Collationes, 1, 4, CAPUT V. Quod studium et industria nostra nihil sine adiutorio Dei praevaleat.

1 Per quae evidenter probatur, gratiam Dei ac misericordiam semper operari in nobis ea quae bona sunt. Qua deserente, nihil valere studium laborantis, et quantumlibet animi nitentis industriam sine ipsius iterum adiutorio statum pristinum recuperare non posse, illudque iugiter in nobis impleri, non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei [Rom. IX]. Quae gratia nonnumquam econtrario negligentes ac resolutos inspiratione hac, qua dicitis, sancta, et abundantia spiritalium cogitationum visitare non renuit, sed inspirat indignos, exsuscitat dormientes, et illuminat obsessos ignorantiae caecitate, clementerque nos arguit atque castigat, infundens se cordibus nostris, ut vel sic de inertiae somno compunctione ipsius instigati consurgere provocemur. Denique [Suavissime id explicat suavissimus idem Bernardus sermone illo nono et decimo in Cantica, ubi de osculo spiritali, de uberibus sponsi et sponsae, de odore unguentorum spiritalium, et huiusmodi.] frequenter etiam odoribus ultra omnem suavitatem compositionis humanae, in his ipsis subito visitationibus adimplemur, ita ut mens hac oblectatione resoluta in quemdam spiritus rapiatur excessum, seque commorari obliviscatur in carne.
Cassianus HOME

bav560.45 csg574.84 ubbB_V_0013.42r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik