monumenta.ch > Cassianus > 3 > 4
Cassianus, Collationes, 1, 4, III. Responsio super proposita quaestione. <<<     >>> V. Quod studium et industria nostra nihil sine adiutorio Dei praevaleat.

Cassianus, Collationes, 1, 4, CAPUT IV. Quod dispensationis ac probationis Dei duplex causa sit.

1 [Id est, providentiae divinae, quae tertia causa spiritalis desolationis superius est assignata.] Dispensationis autem, vel probationis Domini duplex causa est: [Hanc causam spiritalis desolationis ex dispositione et probatione divina provenientis, eleganter et copiose explicat D. Gregorius, haec inter alia scribens (Lib. II Moral. cap. 27): Fit ut aliquando se haec gratia utiliter subtrahat, et praesumenti menti, quantum in se infirmetur, ostendit. Tunc enim vere cognoscimus bona nostra unde sint, quando haec quasi amittendo sentimus, quia a nobis servari non possunt. Ad hoc itaque intimandae humilitatis magisterium, fit plerumque ut irruentis tentationis articulo, tanta stultitia sapientiam nostram feriat, ut turbata mens qualiter malis imminentibus obviet, vel contra tentationem quomodo se praeparet, ignoret. Sed hac ipsa stultitia cor prudenter eruditur, quia unde ad momentum desipit, eo post verius quo et humilius sapit; et sapientia quasi unde amittitur, inde certius possidetur. Aliquando dum sublimia intelligendo in elatione se animus erigit, in rebus imis et vilibus gravi hebetudine pigrescit, ut sibi etiam repente ima clausa videat, qui pernix summa penetrabat. Sed haec ipsa hebetudo intellectum nobis dum subtrahit, servat; quia dum ad momentum cor humiliat, verius ad sublimia intelligenda confirmat. Aliquando dum cuncta nos agere consilii gravitate gaudemus, pulsante causae emergentis articulo, praecipitatione subita rapimur, et qui nos semper disposite vixisse credidimus, repente intima confusione vastamur. Sed tamen eiusdem confusione discimus ne viribus nostris nostra consilia tribuamus; et tanto maturius ad gravitatem restringimur, quanto ad hanc quasi amissam redimus. Aliquando dum magna nos scire gaudemus, repentinae ignorantiae caecitate torpescimus: sed quo ignorantia mentis oculis ad momentum clauditur, eo post ad scientiam verius aperitur; ut nimirum flagello suae caecitatis eruditus, scire ipsum a quo habeat, sciat. Haec et alia D. Gregorius. Sed et D. Bernardus idem argumentum copiosissime tractans: Superbia, inquit (Serm. 54 in Cantica), inventa in me, et Dominus declinavit in ira a servo suo. Hinc ista sterilitas animae meae, et devotionis inopia, quam patior. Non compungi ad lacrymas queo, non sapit psalmus, non legere libet, non orare delectat, meditationes solitas non invenio; ubi est illa inebriatio spiritus? ubi mentis serenitas, et gaudium, et pax in Spiritu sancto? Et infra: Argumentum, inquit, superbiae est privatio gratiae. Quamquam interdum subtrahitur gratia, sive retrahitur, non pro superbia, quae iam est, sed quae futura est nisi subtrahatur. Habes huius rei evidens documentum in Apostolo, qui stimulos carnis suae sustinebat invitus, non quia extolleretur, sed ne extolleretur. Sed sive iam existens, sive nondum, superbia tamen semper causa erit subtractae gratiae.] prima, ut paulisper ab ipso derelicti, et mentis nostrae humiliter intuentes infirmitatem, et nequaquam super praecedente puritate cordis, quae nobis illius est visitatione donata, nullatenus extollamur, probantesque nos ab eodem derelictos, gemitibus nostris et industria illum laetitiae ac puritatis statum recuperare non posse intelligamus, et praeteritam cordis alacritatem non nostro studio, sed illius dignatione nobis fuisse collatam, et praesentem de ipsius rursum gratia et illuminatione esse poscendam. [In suo et aliorum experimento confirmat D. Bernardus (Serm. 9 in Cantica): Quibus studium est, inquit, orare, frequenter experti sunt quod dico. Saepe corde tepido et arido accedimus ad altare, orationi incumbimus; persistentibus autem repente infunditur gratia, pinguescit pectus, replet viscera inundatio pietatis; et si sit qui premat, lac conceptae dulcedinis ubertim fundere non tardabunt. Idem alibi (nempe Serm. 22 in Cantica) in eiusmodi anxietate constitutis, hoc praebet consilium: Si te torpore, acedia, vel taedio affici sentis, noli propterea diffidere, aut desistere a studio spirituali; sed iuvantis require manum, trahi te obsecrans sponsae exemplo; donec denuo suscitante gratia factus promptior alacriorque curras, et dicas: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Sic autem quamdiu adest gratia, delectare in ea, ut non te existimes donum Dei iure haereditario possidere, ita videlicet securus de eo, quasi numquam perdere possis; ne subito cum forte retraxerit manum, et subtraxerit donum, ut animo concidas, et tristior quam oportet, fias. Ergo in die virtutis tuae noli esse securus, clama ad Deum cum Propheta: Cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me (Psal. LXX).] Secunda vero probationis est causa, ut perseverantia nostra, vel mentis constantia et desiderium comprobetur, quaque intentione cordis et orationum instantia deserentem nos visitationem sancti Spiritus requiramus, manifestetur in nobis; ac pariter agnoscentes quanto labore amissum istud spiritale gaudium et puritatis laetitia conquiratur, sollicitius inventam custodire, ac tenere intentius studeamus.
2 Quodammodo enim negligentius custodiri solet, quidquid creditur facile posse reparari.
Cassianus HOME

bav560.44 csg574.83 ubbB_V_0013.42r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik