1 | [Triplex causa spiritalis desolationis, quam hic sterilitatem sive ariditatem mentis, alibi teporem sive tepiditatem vocat.] Tripartita nobis a maioribus super hac, quam dicitis, sterilitate mentis tradita ratio est. Aut enim de negligentia nostra, aut de impugnatione diaboli, aut de dispensatione Domini ac probatione descendit. [Hanc causam annotavit D. Gregorius X Moral. cap. 7. Saepe, inquit, immunda quaedam vel illicita animo versamus, quoties a precibus vacamus. Sed cum se mens ad studium orationis erexerit, earum rerum imagines reverberata patitur, quibus libenter prius otiosa premebatur; et quasi iam faciem ad Deum anima levare non sufficit, quia in se nimirum inquinata mente maculas pollutae cogitationis erubescit. Saepe curis mundi libenter occupamur, cumque posthac studio orationis intendimus, nequaquam se mens ad coelestia erigit, quia pondus hanc terrenae sollicitudinis in profundum mersit; et in prece facies munda non ostenditur, quia cogitationis infimae luto maculatur. Haec Gregorius. Vide Ioannem Climacum gradu 28, qui est de Oratione.] Et de negligentia quidem, cum nostro vitio tepore praecedente incircumspecte nosmetipsos et remissius exhibentes, et per ignaviam et desidiam noxiis cogitationibus pasti, terram cordis nostri spinas et tribulos facimus germinare, quibus in ea pullulantibus consequenter efficimur steriles, atque ab omni reddimur spiritali fructu et contemplatione ieiuni. [Huius rei insigne exemplum habes in Vitis Patrum (Lib. II c. 29) his verbis relatum in Macario. Quodam tempore nocte in specie monachi daemon ad eius ostium pulsavit dicens: Surge, abba Macari, et eamus ad collectam, ubi fratres ad vigilias congregantur. Ille vero gratia Dei repletus intellexit diaboli fallaciam, et ait: O mendax et veritatis inimice, quid tibi consortii, quid societatis cum collecta et congregatione sanctorum? At ille ait: Latet ergo te, o Macari, quod sine nobis nulla collecta agitur, nulla congregatio monachorum? Veni tu denique, et videbis ibi opera nostra. Dixit autem S. Macarius: Imperet tibi Dominus, daemon immunde. Et conversus ad orationem, petiit a Domino ut sibi ostenderet si hoc verum esset quod daemon gloriabatur. Abiit ergo ad collectam, ubi a fratribus vigiliae celebrabantur, et iterum in oratione Dominum deprecabatur ut et ei veritatem verbi huius ostenderet. Et ecce vidit per totam ecclesiam quasi parvulos quosdam pueros Aethiopes nigros discurrere huc atque illuc, et velut volitando deferri. Discurrentes autem illi Aethiopes pueri singulis quibusque fratribus in oratione positis atque psallentibus alludebant; et si cui ex iis oculos duobus digitulis compressissent, statim dormitabat; si cui vero in os immersissent digitum, oscitare eum faciebant. Item post psalmum cum ad orandum se proiecissent fratres, percurrebant iterum singulos; et ante alium quidem iacentem in oratione, quasi in mulierum specie vertebantur; ante alium quasi aedificantes, aut apportantes aliquid, aut diversa quaeque agentes apparebant. Et quaecumque daemones quasi ludentes formassent, haec orantes illi in cordis sui cogitatione versabant. Ab aliquantis tamen fratribus, ubi aliquid horum agere coepissent, quasi violenter repulsi, praecipitati deiiciebantur, ita ut nec stare ante eos aut transire auderent. Alii etiam supra cervices et dorsa ludebant. Haec cum vidisset S. Macarius, graviter ingemuit, et lacrymas profundens, ad Dominum dixit: Respice, Domine, ne sileas, neque mitigeris, Deus, sed exsurge, et dispergantur inimici tui, et fugiant a facie tua, etc. Post orationem autem, examinandae veritatis gratia, seorsim evocatis singulis quibusque fratribus, inquirit ab eis si in oratione, vel aedificandi cogitationes habuerint, vel iter agendi, vel alia diversa, quae unicuique per daemones imaginata viderat. Et singuli eorum ita confitebantur in corde suo ita fuisse cogitationes sicut ille arguebat. Et tunc intellectum est quod omnes illae vanae et superfluae cogitationes, quas vel psalmorum vel orationum tempore unusquisque in corde conceperit, illusione et instinctu daemonum fiant; ab his autem qui omni custodia cor suum servant, tetri repelluntur Aethiopes. Deo enim coniuncta mens, et in ipso praecipue tempore orationis intenta, nihil alienum, nihil superfluum recipit. Haec ibi. Similia exempla exstant in Vita S. Antonii apud Athanasium, in Vita Hilarionis apud D. Hieronymum, itemque alia apud D. Gregorium lib. II Dial. cap. 4, et apud Caesarium Cisterciens. lib. V de Miraculis cap. 5.] De impugnatione vero diaboli, cum etiam bonis nonnumquam studiis dediti, callida subtilitate mentem nostram adversario penetrante, vel ignorantes ab optimis intentionibus abstrahimur vel inviti. |